monumenta.ch > Curtius Rufus > 10 > 12
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 4, XI <<< >>> XIII
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 4, Caput XII
1 Ille quidem confestim Mazaeum cum tribus equitum milibus ad itinera, quae hostis petiturus erat, occupanda praemisit. 2 Alexander corpori uxoris eius iustis persolutis omnique graviore comitatu intra eadem munimenta cum modico praesidio relicto ad hostem contendit. 3 /In/ duo cornua diviserat peditem utrique lateri equite circumdato: inpedimenta sequebantur agmen. 4 Praemissum deinde cum citis equitibus Menidan iubet explorare, ubi Dareus esset. At ille, cum Mazaeus haud procul consedisset, non ausus ultra procedere, nihil aliud quam fremitum hominum hinnitumque equorum exaudisse nuntiat. 5 Mazaeus quoque conspectis procul exploratoribus in castra se recepit, adventus hostium nuntius. Igitur Dareus, qui in patentibus campis decernere optabat, armari militem iubet aciemque disponit. 6 In laevo cornu Bactriani ibant equites, mille admodum: Dahae totidem et Arachosii Susianique quattuor milia explebant. Hos centum falcati currus sequebantur. Proximus quadrigis erat Bessus cum VIII milibus equitum, item Bactrianis. Massagetae duobus milibus agmen eius claudebant. 7 Pedites his plurium gentium non inmixtos, sed suae cuiusque nationis iunxerat copias. Persas deinde cum Mardis Sogdianisque Ariobarzanes et Orontobates ducebant. 8 Illi partibus copiarum, summae Orsines praeerat, a septem Persis oriundus, ad Cyrum quoque, nobilissimum regem, originem sui referens. 9 Hos aliae gentes, ne sociis quidem satis notae, sequebantur. Post quas L quadrigas Phradates magno Caspiorum agmine antecedebat. Indi ceterique rubris maris accolae, nomina verius quam auxilia, post currus erant. Claudebatur hoc agmen aliis falcatis curribus, quis peregrinum militem adiunxerat. Hunc Armenii, quos minores appellant, Armenios Babylonii, utrosque Belitae et qui montes Cossaeorum incolebant sequebantur. 11 Post hos ibant Gortuae, gentis quidem Euboicae, Medos quondam secuti, sed iam degeneres et patrii moris ignari. Adplicuerat his Phrygas et Cataonas. Parthyaeorum deinde gens, incolentium terras, quas nunc Parthi Scythia profecti tenent, claudebant agmen. 12 Haec sinistri cornus facies fuit. Dextrum tenebant natio maioris Armeniae Cadusiique et Cappadoces et Syri ac Medi. His quoque falcati currus L erant. 13 Summa totius exercitus, equites XLV milia, pedestris acies DC milia expleverat. Hoc modo instructi X stadia procedunt iussique subsistere armati hostem expectabant. 14 Alexandri exercitum pavor, cuius causa non suberat, invasit: quippe lymphati trepidare coeperunt omnium pectora occulto metu percurrente. Caeli fulgor tempore aestivo ardenti similis internitens ignis praebuit speciem, flammasque ex Darei castris splendere, velut inlati temere praesidiis, credebant. 15 Quodsi perculsis Mazaeus, qui praesidebat itineri, supervenisset, ingens clades accipi potuit: nunc, dum ille segnis in eo, quem occupaverat, tumulo sedet, contentus non lacessi, 16 Alexander cognito pavore exercitus signum, ut consisterent, dari, ante ipsos arma deponere ac levare corpora iubet, admonens, nullam subiti causam esse terroris, hostem procul stare. 17 Tandem compotes sui pariter arma et animos recepere: nec quicquam ex praesentibus tutius visum est, quam eodem loco castra munire. 18 Postero die Mazaeus - cum delectis equitum in edito colle, ex quo Macedonum prospiciebantur castra, consederat - sive metu, sive quia speculari modo iussus erat, ad Dareum rediit. 19 Macedones eum ipsum collem, quem deseruerat, occupaverunt: nam et tutior planitie erat et inde acies hostium, quae in campo explicabatur, conspici poterat. 20 Sed caligo, quam circa humidi effuderant montes, universam equidem rei faciem non abstulit, ceterum agminum discrimina atque ordinem prohibuit perspici. Multitudo inundaverat campos fremitusque tot milium etiam procul stantium aures inpleverat. 21 Fluctuari animo rex et modo suum, modo Parmenionis consilium sera aestimatione perpendere: quippe eo ventum erat, unde recipi exercitus, nisi victor, sine clade non posset. 22 Itaque dissimulato pavore mercennarium equitem ex Paeonia praecedere iubet. 23 Ipse phalangem, sicut antea dictum est, in duo cornua extenderat: utrumque cornu equites tegebant. Iamque nitidior lux discussa caligine aciem hostium ostenderat, et Macedones sive alacritate sive taedio expectationis ingentem pugnantium more edidere clamorem. Redditus et a Persis nemora vallesque circumiectas terribili sono inpleverat: 24 nec iam contineri Macedones poterant, quin cursu quoque ad hostem contenderent. Melius adhuc ratus in eodem tumulo castra munire, /rex/ vallum iaci iussit: strenueque opere perfecto in tabernaculum, ex quo tota acies hostium conspiciebatur, secessit.
Curtius Rufus HOME
bbb451.38r bnf5716.33 bnf5717.24 uldBPL137.23 uldVLQ020.36
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 4, XI <<< >>> XIII
monumenta.ch > Curtius Rufus > 10 > 12
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik