monumenta.ch > Curtius Rufus > 6
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 4, V <<<     >>> VII

Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 4, Caput VI

1 Dareus desperata pace, quam per litteras legatosque inpetrari posse crediderat, ad reparandas vires bellumque impigre renovandum intendit animum. 2 Duces ergo copiarum Babyloniam convenire, Bessum quoque, Bactrianorum praetorem, quam maximo posset exercitu coacto, descendere ad se iubet. 3 Sunt autem Bactriani inter illas gentes promptissimi, horridis ingeniis multumque a Persarum luxu abhorrentibus: siti haud procul Scytharum bellicosissima gente et rapto vivere adsueta semper in armis erant. 4 Sed Bessus suspecta perfidia haud sane aequo animo in secundo se continens gradu regem terrebat: nam cum regnum adfectaret, proditio, qua sola id adsequi poterat, timebatur. 5 Ceterum Alexander, quam regionem Dareus petisset, omni cura vestigans, tamen explorare non poterat more quodam Persarum arcana regum mira celantium fide. 6 Non metus, non spes elicit vocem, qua prodantur occulta. Vetus disciplina regum silentium vitae periculo sanxerat: lingua gravius castigatur, quam ullum probrum, nec magnam rem magis sustineri posse credunt ab eo, cui tacere grave sit, quod homini facillimum voluerit esse natura. 7 Ob hanc causam Alexander omnium, quae apud hostem gererentur, ignarus urbem Gazam obsidebat. Praeerat urbi Betis, eximiae in regem suum fidei, modicoque praesidio muro ingentis operis tuebatur. 8 Alexander aestimato locorum situ agi cuniculos iussit, facili ac levi humo acceptante occultum opus: quippe multam harenam vicinum mare evomit, nec saxa cotesque, quae interpellent specus, obstant. 9 Igitur ab ea parte, quam oppidani conspicere non possent, opus orsus, ut a sensu eius averteret, turres muris admoveri iubet. Sed eadem humus, movendis inutilis turribus, desidente sabulo agilitatem rotarum morata et tabulata turrium perfringebat, multique vulnerabantur inpune, cum idem recipiendis qui admovendis turribus labor eos fatigaret. 10 Ergo receptui signo dato postero die muros corona circumdari iussit. Ortoque sole, priusquam admoveret exercitum, opem deum exposcens sacrum patrio more faciebat. 11 Forte praetervolans corvus glebam, quam unguibus ferebat, subito amisit: quae cum regis capiti incidisset, resoluta defluxit, ipsa autem avis in proxima turre consedit. Inlita erat turris bitumine ac sulphure, in qua alis haerentibus frustra se adlevare conatus a circumstantibus capitur. 12 Digna res visa, de qua vates consuleret, ut erat non intactae a superstitione mentis. Ergo Aristander, cui maxima fides habebatur: urbis quidem excidium augurio illo portendi, ceterum periculum esse, ne rex vulnus acciperet. Itaque monuit, ne quid eo die inciperet. 13 Ille, quamquam unam urbem sibi, quo minus securus Aegyptum intraret, obstare aegre ferebat, tamen paruit vati signumque receptui dedit. Hinc animus crevit obsessis, egressique porta recedentibus inferunt signa cunctationem hostium suam fore occasionem rati. 14 Sed acrius quam constantius proelium inierunt: quippe ut Macedonum signa circumagi videre, repente sistunt gradum. Iamque ad regem proeliantium clamor pervenerat, cum denuntiati periculi haud sane memor - loricam tamen, quam raro induebat, amicis orantibus sumpsit - ad prima signa pervenit. 15 Quo conspecto Arabs quidam, Darei miles, maius fortuna sua facinus ausus, gladium clipeo tegens, quasi transfuga genibus regis advolvitur. Ille adsurgere supplicem recipique inter suos iussit. 16 At barbarus gladio strenue in dextram translato cervicem adpetiit regis: qui exigua corporis declinatione evitato ictu in vanum manum barbari lapsam amputat gladio, denuntiato in illum diem periculo, ut arbitrabatur ipse, defunctus. 17 Sed, ut opinor, inevitabile est fatum: quippe dum inter primores promptius dimicat, sagitta ictus est, quam per loricam adactam, stantem in humero medicus eius Philippus evellit. 18 Plurimus deinde sanguis manare coepit omnibus territis, quia non, quam alte penetrasset telum, lorica obstante cognoverant. Ipse ne oris quidem colore mutato supprimi sanguinem et vulnus obligari iussit. 19 Diu ante ipsa signa vel dissimulato vel victo dolore perstiterat, cum suppressus paulo ante sanguis medicamento, quo retentus erat, manare largius coepit, et vulnus, quod tepens adhuc dolorem non moverat, frigente sanguine intumuit. 20 Linqui deinde animo et submitti genu coepit: quem proximi exceptum in castra receperunt. Et Betis interfectum ratus urbem ovans victoria repetit. 21 At Alexander nondum percurato vulnere aggerem, quo moenium altitudinem aequaret, exstruxit pluribusque cuniculis muros suburi iussit. 22 Oppidani ad pristinum fastigium moenium novum exstruxere munimentum, sed ne id quidem turres aggeri inpositas poterat aequare. Itaque interiora quoque urbis infesta telis erant. 23 Ultima pestis urbis fuit cuniculo subrutus murus, per cuius ruinas hostis intravit. Ducebat ipse rex antesignanos et, dum incautius subit, saxo crus eius adfligitur. 24 Innixus tamen telo nondum prioris vulneris obducta cicatrice inter primores dimicat, ira quoque accensus, quod duo in obsidione urbis eius vulnera acceperat. 25 Betim egregia edita pugna multisque vulneribus confectum deseruerunt sui: nec tamen segnius proelium capessebat lubricis armis suo pariter atque hostium sanguine. 26 Sed cum undique telis /peteretur, ad postremum exhaustis viribus vivus in potestatem hostium pervenit./ Quo adducto insolenti gaudio iuvenis elatus, alias virtutis etiam in hoste mirator, 'Non, ut voluisti', inquit, 'morieris, sed quidquid in captivum inveniri potest, passurum esse te cogita'. 27 Ille non interrito modo, sed contumaci quoque vultu intuens regem, nullam ad minas eius reddidit vocem. 28 Tum Alexander, 'Videtisne obstinatum ad tacendum?' inquit, 'num genu posuit? num vocem supplicem misit? Vincam tamen silentium et si nihil aliud, certe gemitu interpellabo.' 29 Ira deinde vertit in rabiem iam tum peregrinos ritus nova subeunte fortuna. Per talos enim spirantis lora traiecta sunt religatumque ad currum traxere circa urbem equi gloriante rege, Achillen, a quo genus ipse deduceret, imitatum se esse poena in hostem capienda. 30 Cecidere Persarum Arabumque circa X milia, nec Macedonibus incruenta victoria fuit. Obsidio certe non tam claritate urbis nobilitata est, quam geminato periculo regis. Qui Aegyptum adire festinans Amyntan cum X triremibus in Macedoniam ad inquisitionem novorum militum misit. 31 Namque etiam secundis atterebantur tamen copiae, devictarumque gentium militi minor quam domestico fides habebatur.
Curtius Rufus HOME

bbb451.29v bnf5716.25 bnf5717.17 uldBPL137.23 uldVLQ020.30

Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 4, V <<<     >>> VII
monumenta.ch > Curtius Rufus > 6

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik