monumenta.ch > Curtius Rufus > 12
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 3, XI <<< >>> XIII
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 3, Caput XII
1 Rex quidem Dareum persequendo fatigatus, postquam et nox adpetebat et consequendi spes non erat, in castra paulo ante a suis capta pervenit. 2 Invitari deinde amicos, quibus maxime adsueverat, iussit, quippe summa dumtaxat cutis in femine perstricta non prohibebat interesse convivio: 3 cum repente e proximo tabernaculo lugubris clamor barbaro ululatu planctuque permixtus epulantes conterruit. Cohors quoque, quae excubabat ad tabernaculum regis, verita, ne maioris motus principium esset, armare se coeperat. 4 Causa subiti pavoris est, quod mater uxorque Darei cum captivis nobilibus regem, quem interfectum esse credebant, ingenti gemitu eiulatuque deflebant. 5 Unus namque e captivis spadonibus, qui forte ante ipsarum tabernaculum steterat, amiculum quod Dareus, sicut paulo ante dictum est, ne cultu proderetur, abiecerat, in manibus eius, qui repertum ferebat, agnovit ratusque interfecto detractum esse falsum nuntium mortis eius attulerat. 6 Hoc mulierum errore conperto Alexander fortunae Darei et pietati earum inlacrimasse fertur. Ac primo Mithrenem, qui Sardis tradiderat, peritum linguae Persicae, ire ad consolandas eas iusserat. 7 Veritus deinde, ne proditor captivarum iram doloremque renovaret, Leonnatum ex purpuratis suis misit, iussum indicare, falso lamentari eas vivum. Ille cum paucis armigeris in tabernaculum in quo captivae erant, pervenit missumque se a rege nuntiare iubet. 8 At ii, qui in vestibulo erant, ut armatos conspexere, rati actum esse de dominis, in tabernaculum currunt, vociferantes, adesse supremam horam missosque, qui occiderent captas. 9 Itaque, ut quae nec prohibere possent nec admittere auderent, nullo responso dato tacitae opperiebantur victoris arbitrium. 10 Leonnatus, expectato diu, qui se introduceret, postquam nemo procedere audebat, relictis in vestibulo satellitibus intrat in tabernaculum. Ea ipsa res turbaverat feminas, quod inrupisse non admissus videbatur. 11 Itaque mater et coniux provolutae ad pedes orare coeperunt, ut, priusquam interficerentur, Darei corpus ipsis patrio more sepelire permitteret: functas supremo in regem officio inpigre sese morituras. 12 At Leonnatus: et vivere Dareum et ipsas non incolumes modo, sed etiam apparatu pristinae fortunae reginas fore. Tum demum Darei mater adlevari se passa est. 13 Alexander postero die cum cura sepultis militibus, quorum corpora invenerat, Persarum quoque nobilissimis eundem honorem haberi iubet matrique Darei permittit, quos vellet, patrio more sepeliret. 14 Illa paucos arta propinquitate coniunctos pro habitu praesentis fortunae humari iusit, apparatum funerum, quo Persae suprema officia celebrarent, invidiosum fore existimans, cum victores haud pretiose cremarentur. 15 Iamque iustis defunctorum corporibus solutis praemittit ad captivas, qui nuntiarent, ipsum venire, inhibitaque comitantium turba tabernaculum cum Hephaestione intrat. 16 Is longe omnium amicorum carissimus erat regi, cum ipso pariter eductus, secretorum omnium arbiter: libertatis quoque in admonendo eo non alius /magis/ ius habebat, quod tamen ita usurpabat, ut magis a rege permissum, quam vindicatum ab eo videretur: et sicut aetate par erat regi, ita corporis habitu praestabat. 17 Ergo reginae illum esse regem ratae suo more veneratae sunt. Inde ex captivis spadonibus, quis Alexander esset, monstrantibus Sisigambis advoluta est pedibus eius, ignorationem numquam antea visi regis excusans. Quam manu adlevans rex, 'Non errasti', inquit, 'mater, nam et hic Alexander est'. 18 Equidem hac continentia animi si ad ultimum vitae perseverare potuisset, feliciorem fuisse crederem, quam visus est esse, cum Liberi patris imitaretur triumphum, usque ab Hellesponto ad Oceanum omnes gentes victoria emensus. 19 Sic vicisset profecto superbiam atque iram, mala invicta: sic abstinuisset inter epulas caedibus amicorum egregiosque bello viros et tot gentium secum domitores indicta causa veritus esset occidere. 20 Sed nondum fortuna se animo eius superfuderat: itaque orientem tam moderate et prudenter tulit, ad ultimum magnitudinem eius non cepit. 21 Tunc quidem ita se gessit, ut omnes ante eum reges et continentia et clementia vincerentur. Virgines reginas excellentis formae tam sancte habuit, quam si eodem quo ipse parente genitae forent: 22 coniugem eiusdem, quam nulla aetatis suae pulchritudine corporis vicit, adeo ipse non violavit, ut summam adhibuerit curam, ne quis captivo corpori inluderet: omnem cultum reddi feminis iussit, 23 nec quicquam ex pristinae fortunae magnificentia captivis praeter fiduciam defuit. 24 Itaque Sisigambis, 'Rex', inquit, 'mereris, ut ea precemur tibi, quae Dareo nostro quondam precatae sumus, nec invidia dignus es, qui tantum regem non felicitate solum, sed etiam aequitate superaveris. 25 Tu quidem matrem me et reginam vocas, sed ego me tuam famulam esse confiteor. Et praeteritae fortunae fastigium capio et praesentis iugum pati possum: tua interest, quantum in nos licuerit, si id potius clementia quam saevitia vis esse testatum.' 26 Rex bonum animum habere eas iussit. Darei filium collo suo admovit: atque nihil ille conspectu tum primum a se visi conterritus cervicem eius manibus amplectitur. Motus ergo rex constantia pueri Hephaestionem intuens, 'Quam vellem', inquit, 'Dareus aliquid ex hac indole hausisset!' Tum tabernaculo egressus. 27 Tribus aris in ripa Pinari amnis Iovi atque Herculi Minervaeque sacratis Syriam petit Damascum, ubi regis gaza erat, Parmenione praemisso.
Curtius Rufus HOME
bbb451.19v bnf5716.14 bnf5717.9 uldBPL137.20 uldVLQ020.23
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 3, XI <<< >>> XIII
monumenta.ch > Curtius Rufus > 12
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik