monumenta.ch > Curtius Rufus > 14 > 10
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 3, IX <<< >>> XI
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 3, Caput X
1 Iam in conspectu, sed extra teli iactum utraque acies erat, cum priores Persae inconditum et trucem sustulere clamorem. 2 Redditur et a Macedonibus, maior exercitus numero, iugis montium vastisque saltibus repercussus: quippe semper circumiecta nemora petraeque, quantamcumque accepere vocem, multiplicato sono referunt. 3 Alexander ante prima signa ibat, identidem manu suos inhibens, ne suspensi acrius ob nimiam festinationem concitato spiritu capesserent proelium. 4 Cumque agmini obequitaret, varia oratione, ut cuiusque animis aptum erat, milites adloquebatur. Macedones, tot bellorum in Europa victores, ad subigendam Asiam atque ultima Orientis, non ipsius magis, quam suo ductu profecti, inveteratae virtutis admonebantur. 5 Illos terrarum orbis liberatores: emensosque olim Herculis et Liberi patris terminos non Persis modo, sed etiam omnibus gentibus imposituros iugum. Macedonum provincias Bactra et Indos fore. Mimina esse, quae nunc intuerentur, sed omnia victoria aperiri. 6 Non in praeruptis petris Illyriorum et Thraciae saxis sterilem laborem fore, spolia totius Orientis offerri. Vix gladio futurum opus, totam aciem suo pavore fluctuantem umbonibus posse propelli. 7 Victor ad haec Atheniensium Philippus pater invocabatur domitaeque nuper Boeotiae et urbis in ea nobilissimae ad solum dirutae species repraesentabatur animis. Iam Granicum amnem, tot urbes aut expugnatas aut infidem acceptas, omnia, quaecunque post tergum erant, strata et pedibus ipsorum subiecta memorabat. 8 Cum adierat Graecos, admonebat, ab his gentibus inlata Graeciae bella Darei prius, deinde Xerxis insolentia, aquam ipsos terramque poscentium, ut neque fontium haustum nec solitos cibos relinquerent deditis. 9 Ab his templa ruinis et ignibus esse deleta, urbes eorum expugnatas, foedera divini humanique iuris violata referebat. 10 Illyrios vero et Thracas, rapto vivere adsuetos, aciem hostium auro purpuraque fulgentem intueri iubebat, praedam, non arma gestantem: irent et inbellibus feminis aurum viri eriperent, aspera montium suorum iuga nudasque calles et perpetuo rigentes gelu ditibus Persarum campis agrisque mutarent.
Curtius Rufus HOME
bbb451.17r bnf5716.12 bnf5717.8 uldBPL137.18 uldVLQ020.22
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik