monumenta.ch > Curtius Rufus > 9
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 3, VIII <<< >>> X
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 3, Caput IX
1 Acies autem hoc modo stetit. Nabarzanes equitatu dextrum cornu tuebatur additis funditorum sagittariorumque viginti fere milibus. 2 In eodem Thymodes erat, Graecis peditibus mercede conductis, triginta milibus, praepositus. Hoc erat haud dubie robur exercitus, par Macedonicae phalangi acies. 3 In laevo cornu Aristomedes Thessalus XX /milia/ barbarorum peditum habebat. In subsidiis pugnacissimas locaverat gentes. 4 Ipsum regem in eodem cornu dimicaturum tria milia delectorum equitum, adsueta corporis custodia, et pedestris acies, quadraginta milia, sequebantur: 6 Quidquid in illis angustiis adiri poterat, inpleverant copiae, cornuaque hinc ab iugo, illinc a mari stabant. Uxorem matremque regis et alium feminarum gregem in medium agmen acceperant. 7 Alexander phalangem, qua nihil apud Macedonas validius erat, in fronte constituit. Dextrum cornu Nicanor, Parmenionis filius, tuebatur: huic proximi stabant Coenos et Perdiccas et Meleager /et/ Ptolemaeus et Amyntas, sui quisque agminis duces. 8 In laevo, quod ad mare pertinebat, Craterus et Parmenio erant, sed Craterus Parmenioni parere iussus. Equites ab utroque cornu locati: dextrum Macedones Thessalis adiuncti, laevum Peloponnesii tuebantur. 9 Ante hanc aciem posuerat funditorum manum sagittariis admixtis. Thraces quoque et Cretenses ante agmen ibant, et ipsi leviter armati. 10 At iis, qui praemissi ab Dareo iugum montis insederant, Agrianos opposuit ex Thracia nuper advectos. Parmenioni autem praeceperat, ut, quantum posset, agmen ad mare extenderet, quo longius abesset acies montibus, quos occupaverant barbari. 11 At illi neque obstare venientibus nec circumire praetergressos ausi funditorum maxime aspectu territi profugerant eaque res Alexandro tutum agminis latus, quod, ne superne incesseretur, timuerat, praestitit. 12 [XXX et duo armatorum ordines ibant, neque enim latius extendi aciem patiebantur angustiae. Paulatim deinde laxare sese sinus montium et maius spatium aperire coeperant, ita ut non pedes solum ordine incedere, sed etiam lateribus circumfundi posset equitatus.] 15 Hyrcani deinde Medique equites: his proximi ceterarum gentium, ultra eos dextra laevaque dispositi. Hoc agmen, sicut dictum est, instructum VI milia iaculatorum funditorumque antecedebant.
Curtius Rufus HOME
bbb451.16v bnf5716.12 bnf5717.7 uldBPL137.18 uldVLQ020.21
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik