monumenta.ch > Curtius Rufus > 2
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 3, I <<< >>> III
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 3, Caput II
1 At Dareus nuntiata Memnonis morte haud secus, quam par erat, motus omissa omni alia spe statuit ipse decernere: quippe quae per duces suos acta erant, cuncta damnabat, ratus pluribus curam, omnibus afuisse fortunam. 2 Igitur castris ad Babylona positis, quo maiore animo capesserent bellum, universas vires in conspectum dedit et circumdato vallo, quod decem milium armatorum multitudinem caperet, Xerxis exemplo numerum copiarum iniit. 3 Orto sole ad noctem agmina, sicut discripta erant, intravere vallum. Inde emissa occupaverant Mesopotamiae campos, equitum peditumque propemodum innumerabilis turba, maiorem quam pro numero speciem ferens. 4 Persarum erant centum milia, in quis eques XXX inplebat. Medi decem equitum, quinquaginta milia peditum habebant. 5 Barcanorum equitum duo milia fuere, armati bipennibus levibusque scutis cetrae maxime speciem reddentibus: peditum decem milia pari armatu sequebantur. 6 Armenii quadraginta milia miserant peditum additis septem milibus equitum. Hyrcani egregiorum equitum, ut inter illas gentes, sex milia expleverant additis equitibus mille Tapuris. 7 Derbices quadraginta peditum milia armaverant: pluribus aere aut ferro praefixae hastae, quidam lignum igni duraverant. Hos quoque duo milia equitum ex eadem gente comitata sunt. 8 A Caspio mari octo milium pedester exercitus venerat, ducenti equites. Cum iis erant ignobiles aliae gentes: duo milia peditum, equitum duplicem paraverant numerum. 9 His copiis triginta milia Graecorum mercede conducta egregiae iuventutis adiecta. Nam Bactrianos et Sogdianos et Indos ceterosque rubri maris accolas, ignota etiam ipsi gentium nomina, festinatio prohibebat acciri. 10 Nec quicquam illi minus quam multitudo militum defuit. Cuius tum universae aspectu admodum laetus purpuratis solita vanitate spem eius inflantibus, conversus ad Charidemum Atheniensem belli peritum et ob exilium infestum Alexandro - quippe Athenis iubente eo fuerat expulsus - percontari coepit, satisne ei videretur instructus ad obterendum hostem. 11 At ille, et suae sortis et regia superbiae oblitus: 'Verum', inquit, 'et tu forsitan audire noles et ego, nisi nunc dixero, alias nequiquam confitebor. 12 Hic tanti apparatus exercitus, haec tot gentium et totius Orientis excita sedibus suis moles finitimis potest esse terribilis: nitet purpura auroque, fulget armis et opulentia, quantam, qui oculis non subiecere, animis concipere non possunt. 13 Sed Macedonum acies, torva sane et inculta, clipeis hastisque immobiles cuneos et conferta robora virorum tegit. Ipsi phalangem vocant, peditum stabile agmen: vir vero, armis arma conserta sunt: ad nutum monentis intenti sequi signa, ordines servare didicerunt. 14 Quod imperatur, omnes exaudiunt: obsistere, circumire, discurrere in cornu, mutare pugnam non duces magis quam milites callent. 15 Ac ne auri argentique studio teneri putes, adhuc illa disciplina paupertate magistra stetit: fatigatis humus cubile est, cibus, quem occuparunt, satiat, tempora somni artiora, quam noctis sunt. 16 Iam Thessali equites et Acarnanes Aetolique, invicta bello manus, fundis, credo, et hastis igne duratis repellentur! Pari robore opus est. In illa terra, quae hos genuit, auxilia quaerenda sunt: argentum istud atque aurum ad conducendum militem mitte'. 17 Erat Dareo mite ac tractabile ingenium, nisi etiam naturam plerumque fortuna corrumperet. Itaque veritatis inpatiens hospitem ac supplicem, tunc cum maxime utilia suadentem, abstrahi iussit ad capitale supplicium. 18 Ille ne tum quidem libertatis oblitus: 'Habeo', inquit, 'paratum mortis meae ultorem: expetet poenas consilii mei spreti is ipse, contra quem tibi suasi. Tu quidem licentia regni tam subito mutatus documentum eris posteris, homines, cum se permisere fortunae, etiam naturam dediscere.' Haec vociferantem, quibus imperatum erat, iugulant. 19 Sera deinde paenitentia subiit regem ac vera dixisse confessus sepeleri eum iussit.
Curtius Rufus HOME
bbb451.10r bnf5716.3 bnf5717.2 uldBPL137.12 uldVLQ020.17
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik