monumenta.ch > Cicero > ORATIO QUARTA DECIMA > 11 > 5 > 7 > 8 > 22
Cicero, Philosophia, de Senectute, 21 <<<     >>> 23

Cicero, de Senectute, 22

1 Apud Xenophontem autem moriens Cyrus maior haec dicit: nolite arbitrari, o mihi carissimi filii, me, cum a vobis discessero, nusquam aut nullum fore.2 Nec enim, dum eram vobiscum, animum meum videbatis, sed eum esse in hoc corpore ex eis rebus quas gerebam intellegebatis.3 Eundem igitur esse creditote, etiam si nullum videbitis.4 Nec vero clarorum virorum post mortem honores permanerent, si nihil eorum ipsorum animi efficerent, quo diutius memoriam sui teneremus.5 Mihi quidem numquam persuaderi potuit animos dum in corporibus essent mortalibus vivere, cum excessissent ex eis emori; nec vero tum animum esse insipientem cum ex insipienti corpore evasisset, sed cum omni admixtione corporis liberatus purus et integer esse coepisset, tum esse sapientem.6 Atque etiam, cum hominis natura morte dissolvitur, ceterarum rerum perspicuum est quo quaeque discedat, abeunt enim illuc omnia, unde orta sunt; animus autem solus nec cum adest nec cum discessit apparet.7 Iam vero videtis nihil esse morti tam simile quam somnum.8 Atqui dormientium animi maxime declarant divinitatem suam; multa enim, cum remissi et liberi sunt, futura prospiciunt; ex quo intellegitur quales futuri sint, cum se plane corporis vinculis relaxaverint.9 Qua re, si haec ita sunt, sic me colitote, inquit, ut deum, sin una est interiturus animus cum corpore, vos tamen, deos verentes, qui hanc omnem pulchritudinem tuentur et regunt, memoriam nostri pie inviolateque servabitis.
Cicero HOME

bav1820.114 bnf5752.62 bnf6332.91 bnf14699.74 bnf15085.132 bnf16588.19 med5045.216

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik