monumenta.ch > Cicero > 17
Cicero, Philosophia, de Senectute, 16 <<<     >>> 18

Cicero, de Senectute, 17

1 Multas ad res perutiles Xenophontis libri sunt, quos legite, quaeso, studiose, ut facitis.2 Quam copiose ab eo agri cultura laudatur in eo libro, qui est de tuenda re familiari, qui Oeconomicus inscribitur! Atque ut intellegatis nihil ei tam regale videri quam studium agri colendi, Socrates in eo libro loquitur cum Critobulo Cyrum minorem, Persarum regem, praestantem ingenio atque imperi gloria, cum Lysander Lacedaemonius, vir summae virtutis, venisset ad eum Sardis eique dona a sociis attulisset, et ceteris in rebus communem erga Lysandrum atque humanum fuisse et ei quendam consaeptum agrum diligenter consitum ostendisse.3 Cum autem admiraretur Lysander et proceritates arborum et directos in quincuncem ordines et humum subactam atque puram et suavitatem odorum qui afflarentur ex floribus, tum eum dixisse mirari se non modo diligentiam sed etiam sollertiam eius a quo essent illa dimensa atque discripta; et Cyrum respondisse: atqui ego ista sum omnia dimensus, mei sunt ordines, mea discriptio; multae etiam istarum arborum mea manu sunt satae.4 Tum Lysandrum, intuentem purpuram eius et nitorem corporis ornatumque Persicum multo auro multisque gemmis, dixisse: recte vero te, Cyre, beatum ferunt, quoniam virtuti tuae fortuna coniuncta est! Hac igitur fortuna frui licet senibus, nec aetas impedit quo minus et ceterarum rerum et in primis agri colendi studia teneamus usque ad ultimum tempus senectutis.5 M. quidem Valerium Corvinum accepimus ad centesimum annum perduxisse, cum esset acta iam aetate in agris eosque coleret, cuius inter primum et sextum consulatum sex et quadraginta anni interfuerunt.6 Ita quantum spatium aetatis maiores ad senectutis initium esse voluerunt, tantus illi cursus honorum fuit; atque huius extrema aetas hoc beatior quam media, quod auctoritatis habebat plus, laboris minus.7 Apex est autem senectutis auctoritas.8 Quanta fuit in L. Caecilio Metello, quanta in A. Atilio Calatino! In quem illud elogium: hunc unum plurimae consentiunt gentes
populi primarium fuisse virum.
9 Notum est totum carmen incisum in sepulcro.10 Iure igitur gravis, cuius de laudibus omnium esset fama consentiens.11 Quem virum nuper P. Crassum, pontificem maximum, quem postea M. Lepidum eodem sacerdotio praeditum vidimus! Quid de Paulo aut Africano loquar, aut, ut iam ante, de Maximo? Quorum non in sententia solum, sed etiam in nutu residebat auctoritas.12 Habet senectus, honorata praesertim, tantam auctoritatem, ut ea pluris sit quam omnes adulescentiae voluptates.
Cicero HOME

bav1820.110 bnf5752.60 bnf6332.88 bnf14699.74 bnf15085.387 bnf16588.16 med5045.213

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik