monumenta.ch > Cicero > ORATIO QUARTA DECIMA > 11
Cicero, Philosophia, de Senectute, 10 <<< >>> 12
Cicero, de Senectute, 11
1 Ne sint in senectute vires: ne postulantur quidem vires a senectute.2 Ergo et legibus et institutis vacat aetas nostra muneribus eis quae non possunt sine viribus sustineri.3 Itaque non modo quod non possumus, sed ne quantum possumus quidem cogimur.4 At multi ita sunt imbecilli senes, ut nullum offici aut omnino vitae munus exsequi possint.5 At id quidem non proprium senectutis vitium est, sed commune valetudinis.6 Quam fuit imbecillus P. Africani filius, is qui te adoptavit, quam tenui aut nulla potius valetudine! Quod ni ita fuisset, alterum illud exstitisset lumen civitatis; ad paternam enim magnitudinem animi doctrina uberior accesserat.7 Quid mirum igitur in senibus, si infirmi sunt aliquando, cum id ne adulescentes quidem effugere possint? Resistendum, Laeli et Scipio, senectuti est eiusque vitia diligentia compensanda sunt, pugnandum tamquam contra morbum sic contra senectutem, habenda ratio valetudinis, utendum exercitationibus modicis, tantum cibi et potionis adhibendum, ut reficiantur vires, non opprimantur.8 Nec vero corpori solum subveniendum est, sed menti atque animo multo magis.9 Nam haec quoque, nisi tamquam lumini oleum instilles, exstinguuntur senectute.10 Et corpora quidem exercitationum defetigatione ingravescunt, animi autem exercitando levantur.11 Nam quos ait Caecilius comicos stultos senes, hos significat credulos obliviosos dissolutos, quae vitia sunt non senectutis, sed inertis ignavae somniculosae senectutis.12 Ut petulantia, ut libido magis est adulescentium quam senum, nec tamen omnium adulescentium, sed non proborum, sic ista senilis stultitia, quae deliratio appellari solet, senum levium est, non omnium.13 Quattuor robustos filios, quinque filias, tantam domum, tantas clientelas Appius regebat et caecus et senex; intentum enim animum tamquam arcum habebat nec languescens succumbebat senectuti.14 Tenebat non modo auctoritatem, sed etiam imperium in suos: metuebant servi, verebantur liberi, carum omnes habebant; vigebat in illa domo mos patrius et disciplina. Ita enim senectus honesta est, si se ipsa defendit, si ius suum retinet, si nemini emancipata est, si usque ad ultimum spiritum dominatur in suos.15 Ut enim adulescentem in quo est senile aliquid, sic senem in quo est aliquid adulescentis probo, quod qui sequitur, corpore senex esse poterit, animo numquam erit.16 Septimus mihi liber Originum est in manibus; omnia antiquitatis monumenta colligo; causarum illustrium, quascunque defendi, nunc cum maxime conficio orationes; ius augurium pontificium civile tracto; multum etiam Graecis litteris utor; Pythagoriorumque more, exercendae memoriae gratia, quid quoque die dixerim audierim egerim commemoro vesperi.17 Hae sunt exercitationes ingeni, haec curricula mentis; in his desudans atque elaborans corporis viris non magno opere desidero.18 Adsum amicis, venio in senatum frequens ultroque affero res multum et diu cogitatas easque tueor animi, non corporis viribus.19 Quas si exsequi nequirem, tamen me lectulus meus oblectaret ea ipsa cogitantem, quae iam agere non possem; sed ut possim facit acta vita.20 Semper enim in his studiis laboribusque viventi non intellegitur quando obrepat senectus: ita sensim sine sensu aetas senescit nec subito frangitur, sed diuturnitate exstinguitur.
Cicero HOME
bav1820.105 bnf5752.57 bnf6332.83 bnf14699.74 bnf15085.387 bnf16588.10 med5045.209
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik