monumenta.ch > Cicero > 3 > 10
Cicero, Philosophia, de Senectute, 9 <<<     >>> 11

Cicero, de Senectute, 10

1 Videtisne, ut apud Homerum saepissime Nestor de virtutibus suis praedicet? Tertiam enim aetatem hominum videbat, nec erat ei verendum ne vera praedicans de se nimis videretur aut insolens aut loquax.2 Etenim, ut ait Homerus, ex eius lingua melle dulcior fluebat oratio; quam ad suavitatem nullis egebat corporis viribus.3 Et tamen dux ille Graeciae nusquam optat ut Aiacis similis habeat decem, sed ut Nestoris, quod si sibi accident, non dubitat quin brevi sit Troia peritura.4 Sed redeo ad me.5 Quartum ago annum et octogesimum: vellem equidem idem posse gloriari quod Cyrus, sed tamen hoc queo dicere, non me quidem eis esse viribus, quibus aut miles bello Punico aut quaestor eodem bello aut consul in Hispania fuerim aut quadriennio post, cum tribunus militaris depugnavi apud Thermopylas M'. Glabrione consule; sed tamen, ut vos videtis, non plane me enervavit, non afflixit senectus: non curia viris meas desiderat, non rostra, non amici, non clientes, non hospites.6 Nec enim umquam sum assensus veteri illi laudatoque proverbio, quod monet mature fieri senem, si diu velis senex esse.7 Ego vero me minus diu senem esse mallem quam esse senem ante quam essem.8 Itaque nemo adhuc convenire me voluit cui fuerim occupatus.9 At minus habeo virium quam vestrum utervis.10 Ne vos quidem T. Ponti centurionis viris habetis: num idcirco est ille praestantior? Moderatio modo virium adsit et tantum quantum potest quisque nitatur, ne ille non magno desiderio tenebitur virium.11 Olympiae per stadium ingressus esse Milo dicitur, cum umeris sustineret bovem: utrum igitur has corporis an Pythagorae tibi malis viris ingeni dari? Denique isto bono utare, dum adsit, cum absit, ne requiras: nisi forte adulescentes pueritiam, paulum aetate progressi adulescentiam debent requirere.12 Cursus est certus aetatis et una via naturae eaque simplex, suaque cuique parti aetatis tempestivitas est data, ut et infirmitas puerorum et ferocitas iuvenum et gravitas iam constantis aetatis et senectutis maturitas naturale quiddam habet, quod suo tempore percipi debeat.13 Audire te arbitror, Scipio, hospes tuus avitus Masinissa quae faciat hodie nonaginta natus annos: cum ingressus iter pedibus sit, in equum omnino non ascendere; cum autem equo, ex equo non descendere; nullo imbri, nullo frigore adduci ut capite operto sit; summam esse in eo corporis siccitatem, itaque omnia exsequi regis officia et munera.14 Potest igitur exercitatio et temperantia etiam in senectute conservare aliquid pristini roboris.
Cicero HOME

bav1820.104 bnf5752.56 bnf6332.82 bnf14699.74 bnf15085.387 bnf16588.9 med5045.208

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik