monumenta.ch > Cicero > ORATIO QUARTA DECIMA > 11 > 5 > 7 > 8
Cicero, Philosophia, de Senectute, 7 <<< >>> 9
Cicero, de Senectute, 8
1 Et melius Caecilius de sene alteri saeculo prospiciente, quam illud idem: edepol, senectus, si nil quicquam aliud viti
adportes tecum, cum advenis, unum id sat est,
quod diu vivendo multa quae non volt videt.
2 Et multa fortasse quae volt, atque in ea, quae non volt, saepe etiam adulescentia incurrit.3 Illud vero idem Caecilius vitiosius: tum equidem in senecta hoc deputo miserrimum,
sentire ea aetate eumpse esse odiosum alteri.
4 Iucundum potius quam odiosum! Ut enim adulescentibus bona indole praeditis sapientes senes delectantur, leviorque fit senectus eorum qui a iuventute coluntur et diliguntur, sic adulescentes senum praeceptis gaudent, quibus ad virtutum studia ducuntur; nec minus intellego me vobis quam mihi vos esse iucundos.5 Sed videtis, ut senectus non modo languida atque iners non sit, verum etiam sit operosa et semper agens aliquid et moliens, tale scilicet, quale cuiusque studium in superiore vita fuit.6 Quid, qui etiam addiscunt aliquid, ut et Solonem versibus gloriantem videmus, qui se cotidie aliquid addiscentem dicit senem fieri.7 Et ego feci, qui litteras Graecas senex didici, quas quidem sic avide arripui quasi diuturnam sitim explere cupiens, ut ea ipsa mihi nota essent, quibus me nunc exemplis uti videtis.8 Quod cum fecisse Socratem in fidibus audirem, vellem equidem etiam illud, discebant enim fidibus antiqui, sed in litteris certe elaboravi.
Cicero HOME
bav1820.103 bnf5752.56 bnf6332.81 bnf14699.74 bnf15085.387 bnf16588.8 med5045.207
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik