monumenta.ch > Cicero > 17 > 4
Cicero, Philosophia, de Senectute, 3 <<< >>> 5
Cicero, de Senectute, 4
1 Ego Q. Maximum, eum qui Tarentum recepit, senem adulescens ita dilexi, ut aequalem.2 Erat enim in illo viro comitate condita gravitas, nec senectus mores mutaverat.3 Quamquam eum colere coepi non admodum grandem natu, sed tamen iam aetate provectum.4 Anno enim post consul primum fuerat quam ego natus sum, cumque eo quartum consule adulescentulus miles ad Capuam profectus sum quintoque anno post ad Tarentum.5 Quaestor deinde quadriennio post factus sum, quem magistratum gessi consulibus Tuditano et Cethego, cum quidem ille admodum senex suasor legis Cinciae de donis et muneribus fuit.6 Hic et bella gerebat ut adulescens, cum plane grandis esset, et Hannibalem iuveniliter exsultantem patientia sua molliebat; de quo praeclare familiaris noster Ennius: unus homo nobis cunctando restituit rem;
noenum rumores ponebat ante salutem;
ergo plusque magisque viri nunc gloria claret.
7 Tarentum vero qua vigilantia, quo consilio recepit! Cum quidem me audiente Salinatori, qui amisso oppido fugerat in arcem, glorianti atque ita dicenti, mea opera, Q. Fabi, Tarentum recepisti; certe, inquit ridens, nam nisi tu amisisses, numquam recepissem.8 Nec vero in armis praestantior quam in toga; qui consul iterum, Sp. Carvilio collega quiescente, C. Flaminio tribuno plebis, quoad potuit, restitit agrum Picentem et Gallicum viritim contra senatus auctoritatem dividenti; augurque cum esset, dicere ausus est optimis auspiciis ea geri, quae pro rei publicae salute gererentur; quae contra rem publicam ferrentur, contra auspicia ferri.9 Multa in eo viro praeclara cognovi, sed nihil admirabilius quam quo modo ille mortem fili tulit, clari viri et consularis.10 Est in manibus laudatio, quam cum legimus, quem philosophum non contemnimus? Nec vero ille in luce modo atque in oculis civium magnus, sed intus domique praestantior.11 Qui sermo, quae praecepta! Quanta notitia antiquitatis, scientia iuris auguri! Multae etiam, ut in homine Romano, litterae: omnia memoria tenebat non domestica solum, sed etiam externa bella.12 Cuius sermone ita tum cupide fruebar, quasi iam divinarem, id quod evenit, illo exstincto fore unde discerem neminem.
Cicero HOME
bav1820.100 bnf5752.71 bnf6332.79 bnf14699.73 bnf15085.387 bnf16588.5 med5045.205
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik