monumenta.ch > Cicero > 3 > 4 > 10 > 1
>>> Cicero, Philosophia, de Senectute, 2

Cicero, de Senectute, 1

1 O Tite, si quid ego adiuero curamve levasso
quae nunc te coquit et versat in pectore fixa,
ecquid erit praemi?
Licet enim mihi versibus isdem affari te, Attice, quibus affatur Flamininum ille vir haud magna cum re, sed plenus fidei,
quamquam certo scio non, ut Flamininum, sollicitari te, Tite, sic noctesque diesque,
novi enim moderationem animi tui et aequitatem, teque non cognomen solum Athenis deportasse, sed humanitatem et prudentiam intellego.2 Et tamen te suspicor isdem rebus quibus me ipsum interdum gravius commoveri, quarum consolatio et maior est et in aliud tempus differenda.3 Nunc autem visum est mihi de senectute aliquid ad te conscribere, hoc enim onere, quod mihi commune tecum est, aut iam urgentis aut certe adventantis senectutis et te et me ipsum levari volo; etsi te quidem id modice ac sapienter, sicut omnia, et ferre et laturum esse certo scio.4 Sed mihi, cum de senectute vellem aliquid scribere, tu occurrebas dignus eo munere, quo uterque nostrum communiter uteretur.5 Mihi quidem ita iucunda huius libri confectio fuit, ut non modo omnis absterserit senectutis molestias, sed effecerit mollem etiam et iucundam senectutem.6 Numquam igitur laudari satis digne philosophia poterit, cui qui pareat omne tempus aetatis sine molestia possit degere.7 Sed de ceteris et diximus multa et saepe dicemus: hunc librum ad te de senectute misimus.8 Omnem autem sermonem tribuimus non Tithono, ut Aristo Cius, parum enim esset auctoritatis in fabula, sed M. Catoni seni, quo maiorem auctoritatem haberet oratio; apud quem Laelium et Scipionem facimus admirantis, quod is tam facile senectutem ferat, eisque eum respondentem; qui si eruditius videbitur disputare quam consuevit ipse in suis libris, attribuito litteris Graecis, quarum constat eum perstudiosum fuisse in senectute.9 Sed quid opus est plura? Iam enim ipsius Catonis sermo explicabit nostram omnem de senectute sententiam.
Cicero HOME

bav1820.77 bnf5752.71 bnf15085.387 med5045.70

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik