Nequaquam istuc istac ibit; magna inest certatio. Nam ut ego illi supplicarem tanta blandiloquentia, ni ob rem? |
Qui volt, quod volt, ita dat se res, ut operam dabit, |
Ille traversa mente mihi hodie tradidit repagula, quibus ego iram omnem recludam atque illi perniciem dabo; mihi maerores, illi luctum, exitium illi, exilium mihi. |
postquam pater adpropinquat iamque paene, ut conprehendatur, parat, puerum interea optruncat membraque articulatim dividit perque agros passim dispergit corpus: id ea gratia, ut, dum nati dissipatos artus captaret parens, ipsa interea effugeret, illum ut maeror tardaret sequi, sibi salutem ut familiari pareret parricidio. |
Maior mihi moles, maius miscendumst malum, qui illius acerbum cor contundam et conprimam. |
qui non sat habuit coniugem inlexe in stuprum. |
Quod re in summa summum esse arbitror periclum, matres coinquinari regias, contaminari stirpem, admisceri genus. |
'Addo', inquit, 'huc, quod mihi portento caelestum pater prodigium misit, regni stabilimen mei, agnum inter pecudes aurea clarum coma quondam Thyestem clepere ausum esse e regia, qua in re adiutricem coniugem cepit sibi.' |
Quid igitur faciam? Exclusit, revocat; redeam? Non, si me obsecret. |
in amore summo summaque inopia suave |
parentem habere avarum, inlepidum, in liberos difficilem, qui te nec amet nec studeat tui, |
Aut tu illum fructu fallas aut per litteras avertas aliquod nomen aut per servolum percutias pavidum; postremo a parco patre quod sumas, quanto dissipes libentius; |
Quem neque quo pacto fallam nec quid inde auferam nec quem dolum ad eum aut machinam commoliar, scio quicquam: ita omnis meos dolos, fallacias, praestrigias praestrinxit commoditas patris. |
Cedo senem; iam instructa sunt mihi in corde consilia omnia. |
ne in nemore Pelio securibus caesae accidissent abiegnae ad terram trabes, |
Nam si curent, bene bonis sit, male malis; quod nunc abest. |
Quinam Tantalidarum internecioni modus paretur aut quaenam umquam ob mortem Myrtili poenis luendis dabitur satias supplici? |