vides sublime fusum immoderatum aethera, qui terram tenero circumiectu amplectitur: hunc summum habeto divum, hunc perhibeto Iovem. |
tanta moles labitur fremibunda ex alto ingenti sonitu et strepitu: prae se undas volvit, vertices vi suscitat, ruit prolapsa, pelagus respergit, reflat; ita dum interruptum credas nimbum volvier, dum quod sublime ventis expulsum rapi saxum aut procellis, vel globosos turbines existere ictos undis concursantibus nisi quas terrestres pontus strages conciet aut forte Triton fuscina evertens specus subter radices penitus undanti in freto molem ex profundo saxeam ad caelum eruit: |
Sicut †inciti†atque alacres rostris perfremunt delphini |
Silvani melo consimilem ad aures cantum et auditum refert. |
hoc, quod memoro, nostri caelum, Grai perhibent aethera |
Graiugena: de isto aperit ipsa oratio. |
cetera labuntur celeri caelestia motu cum caeloque simul noctesque diesque feruntur, |
Extremusque adeo duplici de cardine vertex dicitur esse polus. |
Ex his altera apud Graios Cynosura vocatur, altera dicitur esse Helice, |
nostri Septem soliti vocitare Triones; |
Hac fidunt duce nocturna Phoenices in alto. Sed prior illa magis stellis distincta refulget et late prima confestim a nocte videtur. Haec vero parva est, sed nautis usus in hac est; nam cursu interiore brevi convertitur orbe. |
has inter veluti rapido cum gurgite flumen torvus Draco serpit supter supraque revolvens sese conficiensque sinus e corpore flexos. |
Huic non una modo caput ornans stella relucet, verum tempora sunt duplici fulgore notata e trucibusque oculis duo fervida lumina flagrant atque uno mentum radianti sidere lucet; opstipum caput, ac tereti cervice reflexum optutum in cauda maioris figere dicas. |
hoc caput hic paulum sese subitoque recondit, ortus ubi atque obitus parti admiscetur in una. |
defessa velut maerentis imago vertitur, |
Engonasin vocitant, genibus quia nixa feratur. Hic illa eximio posita est fulgore Corona. |
quem claro perhibent Ophiuchum nomine Graii. Hic pressu duplici palmarum continet Anguem atque eius ipse manet religatus corpore torto; namque virum medium Serpens sub pectora cingit. Ille tamen nitens graviter vestigia ponit atque oculos urget pedibus pectusque Nepai. |
Arctophylax, vulgo qui dicitur esse Bootes, quod quasi temone adiunctam prae se quatit Arctum. |
supter praecordia fixa videtur stella micans radiis, Arcturus nomine claro; |
'picum inlustre tenens splendenti corpore Virgo. |
Et Natos Geminos invisses sub caput Arcti; subiectus mediaest Cancer, pedibusque tenetur magnus Leo tremulam quatiens e corpore flammam. |
sub laeva Geminorum obductus parte feretur. Adversum caput huic Helice truculenta tuetur. At Capra laeum umerum clara optinet. |
Verum haec est magno atque inlustri praedita signo, contra Haedi exiguum iaciunt mortalibus ignem . |
corniger est valido conixus corpore Taurus. |
has Graeci stellas Hyadas vocitare suerunt |
namque ipsum ad tergum Cynosurae vertitur Arcti. |
obscura specie stellarum Cassiepia. Hanc autem inlustri versatur corpore propter Andromeda aufugiens aspectu maesta parentis. Huic Equos ille iubam quatiens fulgore micanti summum contingit caput alvo, stellaque iungens una tenet duplices communi lumine formas aeternum ex astris cupiens conectere nodum. Exin contortis Aries cum cornibus haeret. |
Pisces, quorum alter paulum praelabitur ante et magis horriferis aquilonis tangitur auris. |
quem summa ab regione aquilonis flamina pulsant. |
propter laeum genum Vergilias tenui cum luce videbis. Inde Fides leviter posita et convexa videtur. |
est ales Avis lato sub tegmine caeli. |
gelidum valido de pectore frigus anhelans corpore semifero magno Capricornus in orbe; quem cum perpetuo vestivit lumine Titan, brumali flectens contorquet tempore currum. |
sese ostendens emergit Scorpios alte posteriore trahens flexum vi corporis Arcum . propter nitens pinnis convolvitur Ales. At propter se Aquila ardenti cum corpore portat. |
Exinde Orion obliquo corpore nitens. |
fervidus ille Canis stelarum luce |
curriculum numquam defesso corpore sedans. At Canis ad caudam serpens prolabitur Argo. Hanc Aries tegit et squamoso corpore Pisces Fluminis inlustri tangentem corpore ripas. |
proceraque Vincla videbis, quae retinent Pisces caudarum a parte locata. Inde Nepae cernes propter fulgentis acumen Aram, quam flatu permulcet spiritus austri. |
cedit Equi partis properans subiungere Chelis. Hic dextram porgens, quadrupes qua vasta tenetur. tendit et inlustrem truculentus cedit ad Aram. Hic sese infernis e partibus erigit Hydra, |
in medioque sinu fulgens Cretera relucet. Extremam nitens plumato corpore Corvus rostro tundit, et hic Geminis est ille sub ipsis Ante Canem, Procyon Graio qui nomine fertur. |
Ferrea tum vero proles exorta repentest ausaque funestum primast fabricarier ensem et gustare manu iunctum domitumque iuvencum: |