monumenta.ch > Cicero > 5 > 26
Cicero, Philosophia, de Amicitia, 25 <<< >>> 27
Cicero, de Amicitia, 26
1 Quod si in scena, id est in contione, in qua rebus fictis et adumbratis loci plurimum est, tamen verum valet, si modo id patefactum et illustratum est, quid in amicitia fieri oportet, quae tota veritate perpenditur? In qua nisi, ut dicitur, apertum pectus videas tuumque ostendas, nihil fidum, nihil exploratum habeas, ne amare quidem aut amari, cum id quam vere fiat ignores.2 Quamquam ista assentatio, quamvis perniciosa sit, nocere tamen nemini potest nisi ei, qui eam recipit atque ea delectatur.3 Ita fit ut is assentatoribus patefaciat auris suas maxime, qui ipse sibi assentetur et se maxime ipse delectet.4 Omnino est amans sui virtus; optime enim se ipsa novit quamque amabilis sit intellegit: ego autem non de virtute nunc loquor, sed de virtutis opinione.5 Virtute enim ipsa non tam multi praediti esse quam videri volunt.6 Hos delectat assentatio, his fictus ad ipsorum voluntatem sermo cum adhibetur, orationem illam vanam testimonium esse laudum suarum putant.7 Nulla est igitur haec amicitia, cum alter verum audire non volt, alter ad mentiendum paratus est.8 Nec parasitorum in comoediis assentatio faceta nobis videretur, nisi essent milites gloriosi.9 magnas vero agere gratias Thais mihi?
Satis erat respondere magnas.10 Ingentis, inquit Semper auget assentator id, quod is, cuius ad voluntatem dicitur, volt esse magnum.11 Quam ob rem, quamquam blanda ista vanitas apud eos valet, qui ipsi illam adlectant et invitant, tamen etiam graviores constantioresque admonendi sunt, ut animadvertant ne callida assentatione capiantur.12 Aperte enim adulantem nemo non videt, nisi qui admodum est excors: callidus ille et occultus ne se insinuet studiose cavendum est.13 Nec enim facillime agnoscitur, quippe qui etiam adversando saepe assentetur et litigare se simulans blandiatur atque ad extremum det manus vincique se patiatur, ut is, qui illusus sit, plus vidisse videatur.14 Quid autem turpius quam illudi? Quod ut ne accidat magis cavendum est: ut me hodie ante omnis comicos stultos sense
versaris atque illusseris lautissime!
Haec enim etiam in fabulis stultissima persona est improvidorum et credulorum senum.15 Sed nescio quo pacto ab amicitiis perfectorum hominum, id est sapientium - de hac dico sapientia, quae videtur in hominem cadere posse - ad levis amicitias defluxit oratio.16 Quam ob rem ad - illa prima redeamus eaque ipsa concludamus aliquando.
Cicero HOME
bav1820.96 bnf5752.71 med5045.202