monumenta.ch > Cicero > 3 > 23 > 17 > 18
Cicero, Philosophia, de Amicitia, 17 <<<     >>> 19

Cicero, de Amicitia, 18

1 Firmamentum autem stabilitatis constantiaeque est eius quam in amicitia quaerimus fides est; nihil est enim stabile, quod infidum est.2 Simplicem praeterea et communem et consentientem, id est, qui rebus isdem moveatur, elegi par est; quae omnia pertinent ad fidelitatem.3 Neque enim fidum potest esse multiplex ingenium et tortuosum, neque vero, qui non isdem rebus movetur naturaque consentit, aut fidus aut stabilis potest esse.4 Addendum eodem est, ut ne criminibus aut inferendis delectetur aut credat oblatis, quae pertinent omnia ad eam, quam iam dudum tracto, constantiam.5 Ita fit verum illud, quod initio dixi, amicitiam nisi inter bonos esse non posse.6 Est enim boni viri, quem eundem sapientem licet dicere, haec duo tenere in amicitia: primum, ne quid fictum sit neve simulatum; aperte enim vel odisse magis ingenui est quam fronte occultare sententiam; deinde non solum ab aliquo allatas criminationes repellere, sed ne ipsum quidem esse suspiciosum, semper aliquid existimantem ab amico esse violatum.7 Accedat huc suavitas quaedam oportet sermonum atque morum, haudquaquam mediocre condimentum amicitiae.8 Tristitia autem et in omni re severitas habet illa quidem gravitatem, sed amicitia remissior esse debet et liberior et dulcior et ad omnem comitatem facilitatemque proclivior.
Cicero HOME

bav1820.90 bnf5752.68 med5045.197

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik