monumenta.ch > Cicero > 25 > 27 > 8
Cicero, Philosophia, de Amicitia, 7 <<< >>> 9
Cicero, de Amicitia, 8
1 LAELIUS. Vim hoc quidem est afferre; quid enim refert qua me ratione cogatis? Cogitis certe.2 Studiis enim generorum, praesertim in re bona, cum difficile est tum ne aequum quidem obsistere.3 Saepissime igitur mihi de amicitia cogitanti maxime illud considerandum videri solet, utrum propter imbecillitatem atque inopiam desiderata sit amicitia, ut dandis recipiendisque meritis, quod quisque minus per se ipse posset, id acciperet ab alio vicissimque redderet, an esset hoc quidem proprium amicitiae, sed antiquior et pulchrior et magis a natura ipsa profecta alia causa.4 Amor enim, ex quo amicitia nominata est, princeps est ad benevolentiam coniungendam.5 Nam utilitates quidem etiam ab eis percipiuntur saepe, qui simulatione amicitiae coluntur et observantur temporis causa; in amicitia autem nihil fictum, nihil simulatum est et, quidquid est, id est verum et' voluntarium.6 Quapropter a natura mihi videtur potius quam indigentia orta amicitia, applicatione magis animi cum quodam sensu amandi, quam cogitatione quantum illa res utilitatis esset habitura.7 Quod quidem quale sit, etiam in bestiis quibusdam animadverti potest, quae ex se natos ita amant ad quoddam tempus et ab eis ita amantur, ut facile earum sensus appareat.8 Quod in homine multo est evidentius, primum ex ea caritate quae est inter natos et parentis, quae dirimi nisi detestabili scelere non potest, deinde cum similis sensus exstitit amoris, si aliquem nacti sumus, cuius cum moribus et natura congruamus, quod in eo quasi lumen aliquod probitatis et virtutis perspicere videamur.9 Nihil est enim virtute amabilius, nihil quod magis alliciat ad diligendum, quippe cum propter virtutem et probitatem etiam eos, quos numquam vidimus, quodam modo diligamus.10 Quis est qui C. Fabrici, M'. Curi non cum caritate aliqua benevola memoriam usurpet, quos numquam viderit? Quis autem est qui Tarquinium Superbum, qui Sp. Cassium, Sp. Maelium non oderit? Cum duobus ducibus de imperio in Italia est decertatum, Pyrrho et Hannibale; ab altero propter probitatem eius non nimis alienos animos habemus; alterum propter crudelitatem semper haec civitas oderit.
Cicero HOME
bav1820.83 bnf5752.65 med5045.191
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik