monumenta.ch > Cicero > 3 > 17 > 18 > 12 > 7
Cicero, Philosophia, de Amicitia, 6 <<<     >>> 8

Cicero, de Amicitia, 7

1 Cumque plurimas et maximas commoditates amicitia contineat, tum illa nimirum praestat omnibus, quod bonam spem praelucet in posterum, nec debilitari animos aut cadere patitur.2 Verum etiam amicum qui intuetur, tamquam exemplar aliquod intuetur sui.3 Quocirca et absentes adsunt et egentes abundant et imbecilli valent et, quod difficilius dictu est, mortui vivunt; tantus eos honos memoria desiderium prosequitur amicorum, ex quo illorum beata mors videtur, horum vita laudabilis.4 Quod si exe meris ex rerum natura benevolentiae coniunctionem, nec domus ulla nec urbs stare poterit, ne agri quidem cultus permanebit.5 Id si minus intellegitur, quanta vis amicitiae concordiaeque sit, ex dissensionibus atque discordiis percipi potest.6 Quae enim domus tam stabilis, quae tam firma civitas est, quae non odiis et discidiis funditus possit everti? Ex quo, quantum boni sit in amicitia, iudicari potest.7 Agrigentinum quidem doctum quendam virum carminibus Graecis vaticinatum ferunt, quae in rerum natura totoque mundo constarent quaeque moverentur, ea contrahere amicitiam, dissipare discordiam.8 Atque hoc quidem omnes mortales et intellegunt et re probant.9 Itaque, si quando aliquod officium exstitit amici in periculis aut adeundis aut communicandis, quis est qui id non maximis efferat laudibus? Qui clamores tota cavea nuper in hospitis et amici mei M. Pacuvi nova fabula, cum ignorante rege uter Orestes esset, Pylades Orestem se esse diceret, ut pro illo necaretur, Orestes autem, ita ut erat, Orestem se esse perseveraret! Stantes plaudebant in re ficta; quid arbitramur in vera facturos fuisse? Facile indicabat ipsa natura vim suam, cum homines, quod facere ipsi non possent, id recte fieri in altero iudicarent.10 Hactenus mihi videor de amicitia quid sentirem potuisse dicere; si quae praeterea sunt - credo autem esse multa - ab eis, si videbitur, qui ista disputant, quaeritote.11 FANNIUS. Nos autem ate potius.12 Quamquam etiam ab istis saepe quaesivi et audivi non invitus equidem, sed aliud quoddam filum orationis tuae.13 SCAEVOLA. Tum magis id diceres, Fanni, si nuper in hortis Scipionis, cum est de re publica disputatum, affuisses.14 Qualis tum patronus iustitiae fuit contra accuratam orationem Phili! FANNIUS. Facile id quidem fuit iustitiam iustissimo viro defendere.15 SCAEVOLA. Quid? amicitiam nonne facile ei, qui ob eam summa fide, constantia iustitiaque servatam maximam gloriam ceperit?
Cicero HOME

bav1820.82 bnf5752.64 med5045.191

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik