monumenta.ch > Cicero > 6
Cicero, Philosophia, de Amicitia, 5 <<< >>> 7
Cicero, de Amicitia, 6
1 Est enim amicitia nihil aliud nisi omnium divinarum humanarumque rerum cum benevolentia et caritate consensio, qua quidem haud scio an excepta sapientia nil quicquam melius homini sit a dis immortalibus datum.2 Divitias alii praeponunt, bonam alii valetudinem, alii potentiam, alii honores, multi etiam voluptates.3 Beluarum hoc quidem extremum, illa autem superiora caduca et incerta, posita non tam in consiliis nostris quam in fortunae temeritate.4 Qui autem in virtute summum bonum ponunt, praeclare illi quidem, sed haec ipsa virtus amicitiam et gignit et continet, nec sine virtute amicitia esse ullo pacto potest.5 Iam virtutem ex consuetudine vitae nostrae sermonisque nostri interpretemur nec eam, ut quidam docti, verborum magnificentia metiamur, virosque bonos eos qui habentur numeremus - Paulos Catones Gallos Scipiones Philos - his communis vita contenta est; eos autem omittamus, qui omnino nusquam reperiuntur.6 Talis igitur inter viros amicitia tantas opportunitates habet, quantas vix queo dicere.7 Principio qui potest esse vita vitalis, ut ait Ennius, quae non in amici mutua benevolentia conquiescit? Quid dulcius quam habere quicum omnia audeas sic loqui ut tecum? Qui esset tantus fructus in prosperis rebus, nisi haberes qui illis aeque ac tu ipse gauderet? Adversas vero ferre difficile esset sine eo, qui illas gravius etiam quam tu ferret.8 Denique ceterae res, quae expetuntur, opportunae sunt singulae rebus fere singulis - divitiae, ut utare; opes, ut colare; honores, ut laudere; voluptates, ut gaudeas; valetudo, ut dolore careas et muneribus fungare corporis; amicitia res plurimas continet: quoquo te verteris praesto est, nullo loco excluditur, numquam intempestiva, numquam molesta est.9 Itaque non aqua, non igni, ut aiunt, pluribus locis utimur quam amicitia.10 Neque ego nunc de volgari aut de mediocri, quae tamen ipsa et delectat et prodest, sed de vera et perfecta loquor, qualis eorum, qui pauci nominantur, fuit.11 Nam et secundas res splendidiores facit amicitia, et adversas, partiens communicansque, leviores.
Cicero HOME
bav1820.81 bnf5752.64 med5045.190
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik