monumenta.ch > Cicero > 6 > 2
Cicero, Philosophia, de Amicitia, 1 <<<     >>> 3

Cicero, de Amicitia, 2

1 FANNIUS. Sunt ista, Laeli; nec enim melior vir fuit Africano quisquam nec clarior.2 Sed existimare debes omnium oculos in te esse coniectos unum; te sapientem et appellant et existimant Tribuebatur hoc modo M. Catoni, scimus L. Acilium apud patres nostros appellatum esse sapientem, sed uterque alio quodam modo: Acilius quia prudens esse in iure civili putabatur, Cato quia multarum rerum usum habebat et multa eius et in senatu et in foro vel provisa prudenter vel acta constanter vel responsa acute ferebantur; propterea quasi cognomen iam habebat in senectute sapientis.3 Te autem alio quodam modo non solum natura et moribus, verum etiam studio et doctrina esse sapientem, nec sicut volgus, sed ut eruditi solent appellare sapientem, qualem in Graecia reliqua neminem - nam qui septem appellantur, eos qui ista subtilius quaerunt in numero sapientium non habent - Athenis unum accepimus et eum quidem etiam Apollinis oraculo sapientissimum iudicatum.4 Hanc esse in te sapientiam existimant, ut omnia tua in te posita esse ducas humanosque casus virtute inferiores putes.5 Itaque ex me quaerunt, credo ex hoc item Scaevola, quonam pacto mortem Africani feras, eoque magis quod proximis Nonis, cum in hortos D. Bruti auguris commentandi causa, ut assolet, venissemus, tu non affuisti, qui diligentissime semper ilium diem et illud munus solitus esses obire.6 SCAEVOLA. Quaerunt quidem, C. Laeli, multum, ut est a Fannio dictum, sed ego id respondeo, quod animum adverti, te dolorem quem acceperis cum summi viri tum amicissimi morte ferre moderate; nec potuisse non commoveri, nec fuisse id humanitatis tuae: quod autem Nonis in collegio nostro non affuisses, valetudinem respondeo causam, non maestitiam fuisse.7 LAELIUS. Recte tu quidem, Scaevola, et vere; nec enim ab isto officio, quod semper usurpavi cum valerem, abduci incommodo meo debui, nec ullo casu arbitror hoc constanti homini posse contingere, ut ulla intermissio fiat offici.8 Tu autem, Fanni, quod mihi tantum tribui dicis, quantum ego nec agnosco nec postulo, facis amice, sed, ut mihi videris, non recte iudicas de Catone.9 Aut enim nemo, quod quidem magis credo, aut, si quisquam, ille sapiens fuit.10 Quo modo, ut alia omittam, mortem fili tulit! Memineram Paulum, videram Gallum; sed hi in pueris, Cato in perfecto et spectato viro.11 Quam ob rem cave Catoni anteponas ne istum quidem ipsum, quem Apollo, ut ais, sapientissimum iudicavit; huius enim facta, illius dicta laudantur.12 De me autem, ut iam cum utroque vestrum loquar, sic habetote:
Cicero HOME

bav1820.78 bnf5752.63 med5045.187

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik