'Occidam illum equidem et vincam, si id quaeritis' inquit, 'Verum illud credo fore: in os prius accipiam ipse Quam gladium in stomacho furi ac pulmonibus sisto. Odi hominem, iratus pugno, nec longius quicquam Nobis, quam dextrae gladium dum acconuno alter; Usque adeo studio atque odio illius ecferor ira'; |
Facinus fecit maximum, cum Danais inclinantibus Summam rem perfecit manu. |
'Ecquis hoc animadvertit? vincite!' |
'Neque tam terribilis ulla fando oratio est, Nec sors nec ira caelitum invectum malum, Quod non natura humana patiendo ecferat.' |
'Laetus sum laudari me abs te, pater, a laudato viro', |
'Lena delenita argento nutum observabit meum, Quid velim, quid studeam. Adveniens digito impellam ianuam, Fores patebunt. De Inproviso Chrysis ubi me aspexerit, Alacris ob viam mihi veniet complexum exoptans meum, Mihi se dedet.' |
'Fortunam ipsam anteibo fortunis meis'. |
'Cui in manu sit,'quem esse dementem velit, Quem sapere' quem sanari' quem in morbum inici, . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Quem contra amari, quem expeti, quem arcessier.' |
'Illum, Amor quem dederat, qui plus pollet potiorque est patre'. |
'Flagiti principium est nudare inter civis corpora.' |
'Te, Apollo sancte, fer opem, teque, amnipotens Neptune, invoco, Vosque adeo, Venti!' |
Iniuriae Suspiciones inimicitiae indutiae Bellum pax rursum! incerta haec si tu postules Ratione certa facere, nihilo plus agas, Quam si des operam, ut cum ratione insanias. |
'Quis homo te exsuperavit usquam gentium impudentia?' 'Quis autem malitia te?' |
Maior mihi moles, maius miscendum malum, Qui illius acerbum cor contundam et comprimam'. |
'Ipsus hortatur me frater, ut meos malis miser Mandarem natos' |