Probae etsi in segetem sunt deteriorem datae Fruges, tamen ipsae suapte natura enitent, |
E viperino morsu venae viscerum Veneno inbutae taetros cruciatus cient. |
Heu! qui salsis fluctibus mandet Me ex sublimo vertice saxi? iam iam absumor, conficit animam Vis vulneris, ulceris aestus. |
O multa dictu gravia, perpessu aspera, Quae corpore exanclata atque animo pertuli! Nec mihi iunonis terror implacabilis Nec tantum invexit tristis Eurystheus mali, Quantum una vaecors Oenei partu edita. Haec me inretivit veste furiali inscium, Quae latere inhaerens morsu lacerat viscera Urgensque graviter pulmonum haurit spiritus; iam decolorem sanguinem omnem exorbuit. Sic corpus clade horribili absumptum extabuit, Ipse illigatus peste interimor textili. Hos non hostilis dextra, non Terra edita Moles Gigantum, non biformato impetu Centaurus ictus corpori inflixit meo, Non Graia vis, non barbara ulla inmanitas, Non saeva terris gens relegata ultimis, Quas peragrans undique omnem ecferitatem expuli, Sed feminae vir feminea interimor manu. O nate! vere hoc nomen usurpa patri, Ne me occidentem matris superet caritas. Huc arripe ad me manibus abstractam piis; iam cernam, mene an illam potiorem putes. |
Perge, aude, nate, illacrima patris pestibus, Miserere! Gentes nostras flebunt miserias. Heu! virginalem me ore ploratum edere, Quem vidit nemo ulli ingemescentem malo! Ecfeminata virtus adflicta occidit. Accede, nate, adsiste, miserandum aspice Evisceratum corpus laceratum patris! Videte, cuncti, tuque, caelestum sator, iace, obsecro, in me vim coruscam fulminis! Nunc, nunc dolorum anxiferi torquent vertices, Nunc serpit ardor. O ante victrices manus, |
O pectora, o terga, o lacertorum tori! Vestrone pressu quondam Nemeaeus leo Frendens efflavit graviter extremum halitum? Haec dextra Lernam taetra mactata excetra Pacavit? haec bicorporem adiflixit manum? Erymanthiam haec vastificam abiecit belvam? Haec e Tartarea tenebrica abstractum plaga Tricipitem eduxit Hydra generatum canem? Haec interemit tortu multiplicabili Draconem auriferam optutu adservantem arborem? Multa alia victrix nostra lustravit manus, Nec quisquam e nostris spolla cepit laudibus. |
Unde ignis cluet mortalibus clam Divisus; eum doctus Prometheus Clepsisse dolo poenasque iovi Fato expendisse supremo. |
Titanum suboles, socia nostri sanguinis, Generata Caelo, aspicite religatum asperis Vinctumque saxis, navem ut horrisono freto Noctem paventes timidi adnectunt navitae. Saturnius me sic infixit iuppiter, iovisque numen Mulciberi ascivit manus. Hos ille cuneos fabrica crudeli inserens Perrupit artus; qua miser sollertia Transverberatus castrum hoc Furiarum incolo. |
iam tertio me quoque funesto die Tristi advolatu aduncis lacerans unguibus iovis satelles pastu dilaniat fero. Tum iecore opimo farta et satiata adfatim Clangorem fundit vastum et sublime avolans Pinnata cauda nostrum adulat sanguinem. Cum vero adesum inflatu renovatumst iecur, Tum rursum taetros avida se ad pastus refert. Sic hanc custodem maesti cruciatus alo, Quae me perenni vivum foedat miseria. Namque, ut videtis, vinclis constrictus iovis Arcere nequeo diram volucrem a pectore. |
Sic me ipse viduus pestes excipio anxias Amore mortis terminum anquirens mali, Sed longe a leto numine aspellor iovis. Atque haec vetusta saeclis glomerata horridis Luctifica clades nostro infixa est corpori, E quo liquatae solis ardore excidunt Guttae, quae saxa adsidue instillant Caucasi. |
in tecto umido, Quod eiulatu, questu, gemitu, fremitibus Resonando mutum flebiles voces refert. |
Ut multus e visceribus sanguis exeat, |
apud Lacaenas virgines Quibus magis palaestra, Eurota, sol, pulvis, labor, Militia in studio est quam fertilitas barbara. |
O Patricoles, inquit, ad vos adveniens auxilium et vestras manus Peto, prius quam oppeto malam pestem mandatam hostili manu, *** Neque sanguis ullo potis est pacto profluens consistere, Si qui sapientia magis vestra mors devitari potest. Namque Aesculapi liberorum saucii opplent porticus; Non potest accedi - Certe Enrypylus hic quidem est, hominem, exercitum! |
Qui alteri exitium parat, Eum scire oportet sibi paratam pestem ut participet parem. |
Eloquere, eloquere, res Argiuum proelio ut se sustinet. Non potest ecfari tantum dictis, quantum factis suppetit Laboris. |
Ubi fortuna Hectoris nostram acrem aciem inclinatam... |
Samnis, spurcus homo, vita illa dignus locoque, |
et sedato nisu, Ne succussu arripiat maior Dolor. |
Tu quoque, Ulixes, quamquam graviter Cernimus ictum, nimis paene animo es Molli, qui consuetus in armis Aevom agere... |
Retinete, tenete! opprimit ulcus ; Nudate! heu miserum me! excrucior. |
Operite, abscedite, iam iam Mittite ; nam attrectatu et quassu Saevum amplificatis dolorem. |
Conqueri fortunam adversam, non lamentari decet. Id viri est officium, fletus muliebri ingenio additus. |
Audisne haec Amphiarae sub terram abdite? |