| Aspicite, o cives, senis Enni imaginis formam: Hic vestrum panxit maxima facta patrum? |
| Nemo me lacrimis decoret nec funera fletu faxit. Cur? volito vivos per ora virum. |
| Adsum atque advenio Acherunte vix via alta atque ardua Per speluncas saxis structas asperis pendentibus Maxumis, ubi rigida constat crassa caligo inferum, |
| unde animae excitantur obscura umbra opertae, imagines mortuorum, alto ostio Acheruntis, salso sanguine. |
| Sub axe posita ad stellas septem, unde horrifer, Aquilonis stridor gelidas molitur nives, |
| Caelum nitescere, arbores frondescere, Vites laetificae pampinis pubescere, Rami bacarum ubertate incurvescere, Segetes largiri fruges, florere omnia, Fontes scatere, herbis prata convestirier, |
| astante ope barbarica Tectis caelatis laqueatis, |
| 'Haec omnia vidi inflammari, Priamo vi vitam evitari, Iovis aram sanguine turpari.' |
| Modo pueros, modo adulescentes in cursu a tergo insequens Nec opinantis adsecuta est |
| Dic, hospes, Spartae nos te hic vidisse iacentis, Dum sanctis patriae legibus obsequimur. |
| Vidi, videre quod me passa aegerrume, Hectorem curru quadriiugo raptarier. |
| Immo enimvero corpus Priamo reddidi, Hectora abstuli. |
| Mater, te appello, tu, quae curam somno suspensam levas, Neque te mei miseret, surge et sepeli natum! |
| Neu reliquias semesas sireis denudatis ossibus Per terram sanie delibutas foede divexarier |
| Ipse summis saxis fixus asperis, evisceratus, Latere pendens, saxa spargens tabo, sanie et sanguine atro |
| Neque sepulcrum, quo recipiat, habeat, portum corporis, Ubi remissa humana vita corpus requiescat malis. |
| Nam nos decebat coetus celebrantis domum Lugere, ubi esset aliquis in lucem editus, Humanae vitae varia reputantis mala; At, qui labores morte finisset gravis, Hunc omni amicos laude et laetitia exsequi. |
| Igraris homines in vita mentibus errant: Euthynous potitur fatorum numine leto. Sic fuit utilius finiri ipsique tibique. |
| Mors mea ne careat lacrimis: linquamus amicis Maerorem, ut celebrent funera cum gemitu. |