monumenta.ch > Cicero > 14
Cicero, Philosophia, Timaeus, p1, XIII <<<
Cicero, Timaeus, ..., XIV
1 ... ii splendore consedit, tum uel eadem species uel interdum inmutata redditur, cum ignis oculorum cum eo igne qui est ob os effusus se confudit et contulit. Dextra autem uidentur quae laeua sunt, quia contrariis partibus oculorum contrarias partes adtingunt. Respondent autem dextra dexteris, laeua laeuis conuersione luminum, cum ea inter se non cohaerescunt: id fit cum speculorum leuitas hinc illincque altitudinem adsumpsit et ita dexteram detrusit in laeuam partem oculorum laeuamque in dexteram. Supina etiam ora cernuntur depulsione luminum, quae conuertens inferiora reddit quae sunt superiora. Atque haec omnia ex eo genere sunt quae rerum adiuuant causas, quibus utitur ministeriis deus cum optimi speciem quoad fieri potest efficit; sed existimant plerique non haec adiuuantia causarum sed has ipsas esse omnium causas, [quae uim habeant frigoris et caloris] quae uim habeant refrigerandi calefaciendi concrescendi liquendi, careant autem omni intellegentia atque ratione, quae nisi in animo nulla alia in natura reperiantur; animus autem sensum omnem effugit oculorum, at ignis aqua terra anima corpora sunt eaque cernuntur.2 Illum autem qui intellegentiae sapientiaeque se amatorem profitetur necesse est intellegentis sapientisque naturae primas causas conquirere, dein secundas earum rerum quae necessario mouent alias cum ipsae ab aliis mouentur.3 Quocirca nobis sic cerno esse faciendum ut de utroque nos quidem dicamus genere causarum, separatim autem de is quae cum intellegentia sunt efficientes pulcherrimarum rerum atque optumarum et de is quae uacantes prudentia inconstantia perturbataque efficiunt.4 Ac de oculorum quidem causis, ut haberent eam uim quam nunc habent, satis ferme esse dictum puto; maxuma autem eorum utilitas donata hominum generi deorum munere deinceps explicetur.5 Rerum enim optumarum cognitionem nobis oculi adtulerunt.6 Nam haec quae est habita de uniuersitate oratio a nobis haud umquam esset inuenta, si neque sidera neque sol neque caelum sub oculorum aspectum cadere potuissent.7 Nunc uero dies noctesque oculis cognitae, tum mensum annorumque conuersiones et numerum machinatae sunt et spatium temporis dimensae, et ad quaestionem totius naturae inpulerunt; quibus ex rebus philosophiam adepti sumus, quo bono nullum optabilius nullum praestantius neque datum est mortalium generi deorum concessu atque munere neque dabitur.
Cicero HOME
uldVLF84.146
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik