monumenta.ch > Cicero > 13
Cicero, Philosophia, Timaeus, p1, XII <<<     >>> XIV

Cicero, Timaeus, ..., XIII

1 Quae cum ita designasset seseque, si quid postea fraudis aut uitii euenisset, extra omnem culpam causamque posuisset, alios[que] in terram alios in lunam alios in reliquas mundi partes, quae sunt [ad] spatiorum temporis signa et notae constitutae, spargens quasi serebat.2 Post autem eam sationem dis ut ita dicam iunioribus permisit ut corpora mortalia effingerent, quantumque esset reliquum ex humano animo quod deberet accedere, id omne et quae consequentia essent perpolirent et absoluerent, deinde ut huic animanti principes se ducesque praeberent uitamque eius quam pulcherrime regerent et gubernarent, quatenus non ipse bene factus sua culpa sibi aliquid miseriae quaereret.3 Atque is quidem qui cuncta conposuit constanter in suo manebat statu; qui autem erant ab eo creati, cum parentis ordinem cognouissent, hunc sequebantur.4 Itaque cum accepissent inmortale principium mortalis animantis, imitantes genitorem et effectorem sui particulas ignis et terrae et atque et animae a mundo, quas rursus redderent, mutuabantur easque inter se copulabant, haud isdem uinclis quibus ipsi erant conligati, sed talibus quae cerni non possent propter paruitatem crebris quasi cuneolis inliquefactis unum efficiebant ex omnibus corpus atque in eo influente atque affluente animi diuini ambitus inligabant.5 Itaque illi in flumen inmersi neque tenebant neque tenebantur, sed ui magna tum ferebant tum ferebantur.6 Ita totum animal mouebantur illud quidem, sed inmoderate et fortuito, ut sex motibus ueheretur: nam et ante et pone et ad laeuam et ad dextram et sursum et deorsum, modo huc modo illuc ... urere lucere per oculos emicare defenstrix
Cicero HOME

uldVLF84.145

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik