monumenta.ch > Cicero > 2 > 12
Cicero, Philosophia, Timaeus, p1, XI <<<     >>> XIII

Cicero, Timaeus, ..., XII

1 Haec ille dixit; deinde ad temperationem superiorem reuertit, in qua omnem animum uniuersae naturae temperans permiscebat superiorisque permixtionis reliquias fundens aequabat eodem modo ferme, nisi quod non ita incorrupta ut ea quae semper *isdem, sed ab iis secundum sumebat atque etiam tertium. Toto igitur omni constituto sideribus parem numerum distribuit animorum et singulos adiunxit ad singula atque ita quasi in currum uniuersitatis imposuit commonstrauitque leges fatales ac necessarias et ostendit primum ortum unum fore omnibus eumque moderatum atque constantem nec ab ullo inminutum; satis autem et quasi sparsis animis fore uti certis temporum interuallis oreretur animal quod esset ad cultum deorum aptissimum. Sed cum duplex esset natura generis humani, sic se res habebat ut praestantius genus esset eorum qui essent futuri uiri. Cum autem animis corpora necessitate inseuisset cumque ad corpora [necessitate] tum accessio fieret tum abscessio, principio necesse erat sensum exsistere unum communemque omnium uehementiore motu excitatum coniunctumque naturae, deinde uoluptate et molestia mixtum amorem, post iram et metum et reliquos motus animi comites superiorum et his etiam contrarios dissidentes.2 "Quos qui ratione rexerit, iuste uixerit, qui autem iis se dederit, iniuste.3 Atque ille qui recte atque honeste curriculum uiuendi a natura datum confecerit ad illud astrum quocum aptus fuerit reuertetur; qui autem inmoderate et intemperate uixerit, eum secundus ortus in figuram muliebrem transferet, et si ne tum quidem finem uitiorum faciet grauius etiam iactabitur et in suis moribus simillimas figuras pecudum et ferarum transferetur neque terminum malorum prius aspiciet quam illam sequi coeperit conuersionem quam habebit in se ipse eiusdem et †uni similis innatam et insitam: quod tum eueniet cum illa quae ex igni anima aqua terra turbulenta et rationis expertia insederint ratione depulerit et ad primam atque optimam affectionem animi peruenerit".
Cicero HOME

uldVLF84.145