monumenta.ch > Cicero > 11
Cicero, Philosophia, Timaeus, p1, X <<<     >>> XII

Cicero, Timaeus, ..., XI

1 Reliquorum autem, quos Graeci daimonas appellant, nostri opinor lares, si modo hoc recte conuersum uideri potest, et nosse et nuntiare ortum eorum maius est quam ut profiteri nos scire audeamus.2 Credendum nimirum est ueteribus et priscis ut aiunt uiris, qui se progeniem deorum esse dicebant itaque eorum uocabula nobis prodiderunt; nosse autem generatores suos optime poterant, ac difficile factu est a deis ortis fidem non habere: quamquam nec argumentis nec rationibus certis eorum oratio confirmatur, sed quia de suis nobis rebus uidentur loqui, ueteri legi morique parendum est.3 Sic igitur ut ab his est traditum horum deorum ortus habeatur atque dicatur, ut Oceanum Salaciamque Caeli satu Terraeque conceptu generatos editoque memoremus, ex is Saturnum et Opem, deinceps Iouem atque Iunonem, reliquos, quos fratres inter se agnatosque usurpari atque appellari uidemus, et eorum, ut utamur ueteri uerbo, prosapiam.4 Quando igitur omnes et qui mouentur palamque se ostendunt et qui ea tenus nobis declarantur qua ipsi uolunt creati sunt, tum ad eos is deus qui omnia genuit fatur haec: "Vos qui deorum satu orti estis adtendite.5 Quorum operum ego parens effectorque sum, haec sunt indissoluta me inuito: quamquam omne conligatum solui potest, sed haud quaquam boni est ratione uictum uelle dissoluere.6 Sed quoniam estis orti, inmortales uos quidem esse et indissolubiles non potestis, neutiquam tamen dissoluemini, neque uos ulla mortis fata perement nec fraus ualentior quam consilium meum, quod maius est uinculum ad perpetuitatem uestram quam illa quibus estis tum cum gignebamini conligati.7 Quid sentiam igitur cognoscite.8 Tria genera nobis reliqua sunt eaque mortalia, quibus praetermissis caeli absolutio perfecta non erit: omnia enim genera animalium conplexu non tenebit, teneat autem oportebit, ut ex eodem ne quid absit.9 Quae si a me ipso effecta sint, deorum uitam possint adaequare; ut igitur mortali condicione generentur, uos suscipite ut illa gignatis imiteminique uim meam, qua me in uestro ortu usum esse meministis.10 In quibus qui tales creantur ut deorum inmortalium quasi gentiles esse debeant, diuini generis appellentur teneantque omnium animantum principatum uobisque iure et lege uolentes pareant.11 Quorum uobis initium satusque tradetur a me, uos autem ad id quod erit inmortale partem adtexitote mortalem: ita orientur animantes, quos et uiuos alatis et consumptos sinu recipiatis".
Cicero HOME

uldVLF84.145