monumenta.ch > Cicero > Epistula 21 > Epistula 11 > Epistula 24 > Epistula 10 > Epistula 13 > Epistula 17 > Epistula 24 > Epistula 19 > Epistula 22 > Epistula 11a > Epistula 23 > Epistula 25 > Epistula 13a > Epistula 16 > Epistula 10 > Epistula 33a > Epistula 16e > Epistula 21 > Epistula 29 > Epistula 24 > Liber II > Oratio 2 > Epistula 1 > Epistula 6 > Epistula 9 > Epistula 8 > Epistula 6a > Epistula 4 > Epistula 5 > 14 > Epistula 7 > Epistula 5a > Epistula 3 > Epistula 2 > 11 > 13 > 10
Cicero, Philosophia, Timaeus, p1, IX <<<     >>> XI

Cicero, Timaeus, ..., X

1 Et cetera quidem usque ad temporis ortum impressa ab illis quae imitabatur ecfinxerat; sed quia nondum omne animal in mundo intus incluserat, ex ea parte deficiebat ad propositum exemplar imaginis similitudo.2 Quot igitur et quales animalium formas mens in speciem rerum intuens poterat cernere, totidem et tales in hoc mundo secum cogitauit effingere.3 Erant autem animantium genera quattuor, quorum unum diuinum atque caeleste, alterum pinnigerum et aerium, tertium aquatile, pedestre et terrestre quartum.4 Diuinae animationis maxime speciem faciebat ex igne, ut et splendidissimus esset et aspectu pulcherrimus; cumque eum similem uniuersi naturae efficere uellet, ad uolubilitatem rotundauit comitemque eum sapientiae quam optimae mentis efficit circumque omne caelum aequaliter distribuit, ut hunc uarietate distinctum bene Graeci kosmon, nos lucentem mundum nominaremus.5 Dedit autem diuinis duo genera motus, unum quod semper esset in eodem †de quo et idem de omnibus atque uno modo cogitaret, alterum quod in antiquam partem a conuersione eiusdem et similis pelleretur, quinque autem reliquis montibus orbum eum uoluit esse et expertem, immobilem et stantem.6 Ex quo genere ea sunt sidera quae infixa caelo non mouentur loco, quae sunt animantia eaque diuina, ob eamque causam suis sedibus inhaerent et perpetuo manent.7 Quae autem uaga et mutabili erratione labuntur ita generata sunt ut supra diximus.8 Iam uero terram altricem nostram, quae traiecto axi sustinetur, diei noctisque effectricem eandemque custodem, antiquissimam deorum omnium uoluit esse eorum qui intra caelum gignerentur.9 Lusiones autem deorum et inter ipsos deos concursiones, quaeque in orbibus eorum conuersiones quaeque antecessiones eueniant, cumque inter se paene contingant, eos qui prope copulentur contrariaque regione, et pone quos aut ante labantur, quisque temporibus a nostro aspectu oblitescant rursusque emersi terrorem incutiant rationis expertibus, si uerbis explicare conemur nullo posito ob oculos simulacro earum rerum, frustra suscipiatur labor.10 Sed haec satis sint dicta nobis, quaeque de deorum qui cernuntur quique sunt orti natura praefati sumus habeant hunc terminum.
Cicero HOME

uldVLF84.144

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik