monumenta.ch > Cicero > 9
Cicero, Philosophia, Timaeus, p1, VIII <<< >>> X
Cicero, Timaeus, ..., IX
1 ratione igitur et mente diuina ad originem temporis [curris] curriculum inuentum est solis et lunae ... ... alterius natura conuerteret, ut terram lunae cursus proxime ambiret, eique supra terram proxima solis circumuectio esset; lucifer deinde et sancta Mercuri stella cursum habent solis celeritati parem sed uim quandam contrariam, eaque inter se concursationes habent lucifer Mercurius sol, aliique alios uincunt uicissimque uincuntur.2 Reliquorum siderum quae causa collocandi fuerit quaeque eorum sit conlocatio, in sermonem alium differendum est, ne in eo quod adtingendum fuit quam in eo quoius causa id adtingimus longior ponatur oratio.3 Quando igitur sibi quidque eorum siderum cursum decorum est adeptum, ex quibus erat motus temporis consignandus, conligatisque corporibus uinculis animalibus cum animantia orta sunt eaque imperio parere didicerunt, tunc ex alterius naturae motione transuersa in eiusdem naturae motum incurrentia in eaque haerentia atque inpedita, cum alia maiorem lustrarent orbem alia minorem, tardius quae maiorem celerius quae minorem, motu unius eiusdemque naturae quae uelocissume mouebantur ea celeritate uinci a tardioribus et cum superabant superari uidebantur; omnis enim orbis eorum quasi helicae inflexione uertebat, qua bifariam contrariae simul procedentia efficiebant ut quod esset tardissimum id proximum fieri uideretur celerrimo.4 Atque ut esset mensura quaedam euidens quae in octo cursibus celeritates tarditatesque declararet, deus ipse solem quasi lumen accendit ad secundum supra terram ambitum, ut quam maxime caelum omnibus conluceret animantesque quibus ius esset doceri, ab eiusdem motu et ab eo, quod simile esset, numerorum naturam uimque cognoscerent.5 Nox igitur et dies ad hunc modum et ob has generata causas unum circumitum orbis efficit sapientissimum atque optimum, mensis autem quando luna lustrato suo cursu solem consecuta est, annus ubi sol suum totum confecit et peragrauit orbem.6 Ceterorum autem siderum ambitus ignorantes homines praeter admodum paucos neque nomen appellant neque inter se numero commetiuntur; itaque nesciunt hos siderum errores id ipsum esse quod rite dicitur tempus, multitudine infinita uarietate admirabili praeditos; ac tamen illud perspici et intellegi potest, absoluto perfectoque numero temporis absolutum annum perfectumque tunc conpleri denique cum se octo ambitus confectis suis cursibus ad idem caput retulerunt cumque eos permensus est idem et semper sui similis orbis.7 Has igitur ob causas nata astra sunt quae per caelum penetrantia solstitiali se et brumali reuocatione conuerterent, ut hoc omne animal quod uidemus esset illi animali quod sentimus ad aeternitatis imitationem simillimum.
Cicero HOME
uldVLF84.143
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik