monumenta.ch > Cicero > 9 > 8
Cicero, Philosophia, Timaeus, p1, VII <<< >>> IX
Cicero, Timaeus, ..., VIII
1 Animum igitur cum ille procreator mundi deus ex suae mente et uoluntate genuisset, tum denique omne quod erat concretum atque corporeum substernebat animo interiusque faciebat atque ita medio medium accommodans copulabat. Sic animus a medio profectus extremitatem caeli a suprema regione rotundo ambitu circumiecit seseque ipse uersans diuinum sempiternae sapientisque uitae induxit exordium. Et corpus quidem caeli aspectabile effectum est; animus autem oculorum effugit optutum, est autem unus ex omnibus rationis concentionisque, quae harmonia Graece, sempiternarum rerum et sub intellegentiam cadentium compos et particeps; quo nihil est ab optimo et praestantissimo genitore melius procreatum: quippe qui ex eadem iunctus alteraque natura, adiuncta materia, temperatione trium partium quo portione conpacta, se ipsa conuersans, cum materiam mutabilem arripuit et cum rusus indiuiduam atque simplicem, per se omnis mouetur discernique quid sit eiusdem generis quid alterius, et cetera diiudicat, quid quoique rei sit maxime aptum, quid quoque loco aut modo aut tempore contingat, quaeque distinctio sit inter ea quae gignantur et ea quae sint semper eadem. Ratio autem uera, quae uersatur in is quae sunt semper eadem et in is quae mutantur, cum in eodem et in altero mouetur ipsa per sese sine uoce et sine ullo sono, cum eandem partem adtingit qua sensus cieri potest, et orbis illius generis alterius inmutatus et rectus omni[a] animo mentique denuntiat, tum opiniones adsensionesque firmae ueraeque gignuntur; cum autem in illis rebus uertitur quae manentes semper eadem non sensu sed intellegentia continentur ... gaudio elatus
Cicero HOME
uldVLF84.143