monumenta.ch > Cicero > 7
Cicero, Philosophia, Timaeus, p1, VI <<< >>> VIII
Cicero, Timaeus, ..., VII
1 Deus autem et ortu et uirtute antiquiorem genuit animum eumque ut dominum atque imperantem oboedienti praefecit corpori; idque molitus tali quodam est modo. Ex ea materia quae indiuidua est et quae semper unius modi suique similis et ex ea quae ex corporibus diuidua gignitur tertium materiae genus ex duobus in medium admiscuit, quod esset eiusdem naturae et quod alterius, idque interiecit inter indiuiduum atque id quod diuiduum esset in corpore; ea cum tria sumpsisset in unam speciem temperauit, naturamque illam quam alterius diximus ui cum eadem coniunxit fugientem et eius copulationis alienam; quae permiscens cum materia cum ex tribus effecisset unum, id ipsum in ea quae decuit membra partitus est. Iam partis singulas ex eodem et ex altero et ex materia temperauit. Fuit autem talis illa partitio. Vnam principio partem detraxit ex toto, secundam autem primae partis duplam, deinde tertiam, quae esset secunda sesquealtera, prima [de] tripla, deinde quartam quae secundae dupla esset, quintam inde quae tertiae tripla, tum sextam octuplam primae, postremo septimam quae septem et uiginti partibus antecederet primae.2 Deinde instituit dupla et tripla interualla explere partis rursus ex toto desecans; quas in interuallis ita locabat ut in singulis essent bina media - uix enim audeo dicere medietates, quas Graeci mesotetas appellant, sed quasi ita dixerim intellegatur, erit enim planius -,earum alteram eadem parte praestantem extremis eademque superatam [eadem partem praestant in extremis eademque superatam] alteram pari numero praestantem extremis parique superatam.3 Sequealteris autem interuallis et sequetertiis et sequeoctauis sumptis ex his conligationibus in primis interuallis sesqueoctauis interuallo sesquetertia omnia explebat, cum particulam singulorum relinqueret; eius autem particulare interuallo relicto habebat numerus ad numerum eandem pro contione comparationem in extremis quam habent ducenta quinquaginta sex cum ducentis quadraginta tribus.4 Atque ita permixtum illud, ex quo haec secuit, iam omne consumpserat.5 Hanc igitur omnem coniunctionem duplicem in longitudinem diffidit mediamque accommodans ad mediam quasi decusauit, deinde in orbem intorsit, ut et ipsae secum et inter se, ex commissura qua e regione essent, iungerentur, eoque motu, cuius orbis semper in eodem erat eodemque modo ciebatur, undique est eas circumplexus.6 Atque ita cum alterum esset exteriorem alterum interiorem amplexus orbem, illum eiusdem naturae, hunc alterius motauit.7 Eamque quae erat eiusdem detorsit a latere in dexteram partem, hanc autem citimam a mediana linea direxit ad laeuam.8 Sed principatum dedit superiori, quam solam indiuiduam reliquit; interiore autem cum in sex partis caeli diuisisset, septem orbis disparis duplo et triplo interuallo moueri iussit contrariis inter se cursibus.9 Eorum autem trium fecit pares celeritates, set quattuor et inter se dispares et dissimilis trium reliquorum.
Cicero HOME
uldVLF84.142
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik