monumenta.ch > Cicero > 6
Cicero, Philosophia, Timaeus, p1, V <<< >>> VII
Cicero, Timaeus, ..., VI
1 Formam autem ei maxime cognatam et decoram dedit.2 A quo enim animanti omnis reliquas contineri uellet animantes, hunc ea forma figurauit qua una omnes formae reliquae concluduntur, et globosum est fabricatus, quod sphairoeides Graeci uocat, cuius omnis extremitas paribus a medio radiis adtingitur, idque ita tornauit ut nihil efficere posset rotundius, nihil asperitatis ut haberet nihil offensionis, nihil incisum angulis nihil anfractibus, nihil eminens nihil lacunosum - omnesque partes simillimae omnium, quod eius iudicio praestabat dissimilitudini similitudo.3 Omni autem totam figuram mundi leuitate circumdedit.4 Nec enim oculis egebat, quia nihil extra quod cerni posset relictum erat, nec auribus, quia ne quod audiretur quidem, neque erant anima circumfusa extrema mundi, ut respirationem requireret; nec uero desiderabat aut alimenta corporis aut detractionem confecti et consumpti cibi: neque enim ulla decessio fieri poterat neque accessio, nec uero erat unde; itaque se ipse consumptione et senio alebat sui, cum ipse per se et a se et pateretur et faceret omnia; sic enim ratus est ille qui ista iunxit et condidit ipsum se contentum esse mundum neque egere altero.5 Itaque ei nec manus adfixit, quoniam nec capiendum quicquam erat nec repellendum, nec pedes aut aliqua membra quibus ingressum corporis sustineret.6 Motum enim dedit caelo eum qui figurae eius esset aptissumus, qui unus ex septem motibus mentem atque intellegentiam cieret maxime; itaque una conuersione atque eadem ipse circum se torquetur et uertitur; sex autem reliquos motus ab eo separauit itaque ab omni erratione eum liberauit.7 Ad hanc igitur conuersionem, quae pedibus et gradu non egeret, ingrediendi membra non dedit.8 Haec deus is qui erat de aliquando futuro deo cogitans leuem illum effecit et undique aequabilem et a medio ad summum parem et perfectum atque absolutum ex absolutis atque perfectis.9 Animum autem ut in eo medio conlocauit ita per totum tetendit; deinde eum circumdedit corpore et uestiuit extrinsecus caeloque soliuago uolubili et in orbem incitato conplexus est, quod secum ipsum propter uirtutem facile esse posset nec desideraret alterum, satis sibi ipsum notum et familiare.10 Sic deus ille aeternus hunc perfecte beatum deum procreauit.11 Sed animum haud ita ut modo locuti sumus tum denique cum corpus ei effecisset inchoauit: neque enim esset rectum minori parere maiorem; sed nos multa inconsiderate ac temere dicimus.
Cicero HOME
uldVLF84.141
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik