monumenta.ch > Cicero > 4 > 5
Cicero, Philosophia, Timaeus, p1, IV <<< >>> VI
Cicero, Timaeus, ..., V
1 Quando enim trium uel numerorum uel figurarum uel quorumcumque generum contigit ut quod medium sit ut ei primum pro portione ita id postremo conparetur, uicissimque ut extremum cum medio sic medium cum primo conferatur, id quod medium est tum primum fit tum postremum, postrema autem et prima media fiunt: ita necessitas cogit ut eadem sint ea quae deuincta fuerint; eadem autem cum facta sint, efficitur ut omnia sint unum.2 Quod si uniuersi corpus planum et aequabile explicaretur neque in eo quicquam esset ... requisitum; unum enim interiectum medium et sepse et ea quibus esset interpositum conligaret.3 Sed cum soliditas mundo quaereretur, solida autem omnia uno medio numquam, duobus semper copulentur, ita contigit ut inter ignem atque terram aquam deus animanque poneret eaque inter se conpareret et pro portione coniungeret, ut quem ad modum ignis animae sic anima aquae, quodque anima aquae id aqua terrae pro portione redderet; qua ex coniunctione caelum ita aptum est ut sub aspectum et tactum cadat.4 Itaque et ob eam causam et ex is rebus numero quattuor mundi est corpus effectum, ea constrictum conparatione qua dixi; ex quo ipse se concordi quadam amicitia et caritate complectitur atque ita apte cohaeret ut dissolui nullo modo queat nisi ab eodem a quo est conligatus.5 Earum autem quattuor rerum quas supra dixi sic in omni mundo partes omnes conlocatae sunt, ut nulla pars huiusce generis excederet extra atque ut in hoc uniuerso inessent genera illa uniuersa; id ob eas causas, primum ut mundus animans posset ex perfectis partibus esse perfectus, deinde ut unus esset, nulla parte unde alter gigneretur relicta, postremo ne qui morbus eum posset aut senectus adtingere: omnis enim coagmentatio corporis uel caloris ui uel frigoris uel aliqua inpulsione uehementi labefactatur et frangitur et ad morbos senectutemque conpellitur.6 Hanc igitur habuit rationem effector mundi et molitor deus, ut unum opus totum atque perfectum ex omnibus totis atque perfectis absolueret, quod omni morbo et senio uacaret.
Cicero HOME
uldVLF84.140
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik