monumenta.ch > Cicero > 4
Cicero, Philosophia, Timaeus, p1, III <<<     >>> V

Cicero, Timaeus, ..., IV

1 Hoc posito quod sequitur uidendum est, cuiusnam animantium deus in fingendo mundo similitudinem secutus sit.2 Nullius profecto id quidem, quae sunt nobis nota animantia: sunt enim omnia in quaedam genera partita aut inchoata, nulla ex parte perfecta; inperfecto autem nec absoluto simile pulchrum esse nihil potest.3 Cuius ergo omne animal quasi particula quaedam est - siue in singulis siue in uniuerso genere cernatur - eius similem mundum esse ducamus.4 Omnes igitur qui animo cernuntur et ratione intelleguntur animantes conplexu rationis et intellegentiae, sicut homines hoc mundo et pecudes et omnia quae sub aspectum cadunt, comprehenduntur.5 Quod enim pulcherrimum in rerum natura intellegi potest et quod ex omni parte absolutissimum est, cum deus similem mundum efficere uellet, animal unum aspectabile, in quo omnia animalia continerentur, efficit.6 Rectene igitur unum mundum diximus an fuit pluris aut innumerabiles dictu melius et uerius? Vnus profecto, si quidem factum est ad exemplum.7 Quod enim omnis animantis eos qui ratione intelleguntur conplectitur id non potest esse cum altero: rursus enim alius animans qui eum contineat sit necesse est, cuius partes sint animantes superiores, caelumque hoc simulacrum illius ultimi sit, non proximi.8 Quorum ne quid accideret atque ut hic mundus esset animanti absolutio simillimus hoc ipso quod solus atque unus esset, idcirco singularem deus hunc mundum atque unigenam procreauit.9 Corporeum autem et aspectabile idemque tractabile omne necesse est esse quod natum est.10 Nihil porro igni uacuum aspici ac uideri potest, nec uero tangi quod careat solido, solidum autem nihil quod terrae sit expers.11 Quam ob rem mundum efficere moliens deus terram primum ignemque iungebat.12 Omnia autem duo ad cohaerendum tertium aliquid anquirunt et quasi nodum uinculumque desiderant.13 Sed uinculorum id est aptissimum atque pulcherrumum, quod ex se atque de is quae stringit quam maxime unum efficit.14 Id optime adsequitur quae Graece analogia, Latine - audendum est enim, quoniam haec primum a nobis nouantur - conparatio pro portione dici potest.
Cicero HOME

uldVLF84.140