monumenta.ch > Cicero > 7 > 3
Cicero, Philosophia, Timaeus, p1, II <<<     >>> IV

Cicero, Timaeus, ..., III

1 Omni orationi cum is rebus, de quibus explicat, uidetur esse cognatio.2 Itaque cum de re stabili et inmutabili disputat oratio talis fit qualis illa: neque redargui neque conuinci potest; cum autem ingressa est imitata et efficta simulacra, bene agi putat si similitudinem ueri consequatur: quantum enim ad id quod ortum est aeternitas ualet, tantum ad fidem ueritas.3 Quocirca si forte de deorum natura ortuque mundi disserentes minus id quod auemus animo consequimur, ut tota dilucide et plane exornata oratio sibi constet et ex omni parte secum ipsa consentiat, haut sane erit mirum, contentique esse debebitis si probabilia dicentur; aequum est enim meminisse et me qui disseram hominem esse et uos qui iudicetis, ut si probabilia dicentur ne quid ultra requiratis.4 Quaeramus igitur causam quae impulerit eum qui haec machinatus sit ut originem rerum et molitionem nouam quaereret.5 Probitate uidelicet praestabat, probus autem inuidet nemini; itaque omnia sui similia generauit.6 Haec nimirum gignendi mundi causa iustissima.7 Nam cum constituisset deus bonis omnibus explere mundum mali nihil admiscere quoad natura pateretur, quicquid erat quod in cernendi sensum caderet id sibi adsumpsit, non tranquillum et quietum sed inmoderate agitatum et fluitans, idque ex inordinato in ordinem adduxit; hoc enim iudicabat esse praestantius; fas autem nec est nec umquam fuit quicquam nisi pulcherrimum facere ei qui esset optumus.8 Cum rationem igitur habuisset, reperiebat nihil esse eorum quae natura cernerentur inintellegens intellegente in toto genere praestantius.9 Quocirca intellegentiam in animo, animum inclusit in corpore: sic ratus est opus illud effectum esse pulcherrimum.10 Quam ob causam non est cunctandum profiteri - si modo inuestigari aliquid coniectura potest - hunc mundum animal esse idque intellegens et diuina prouidentia constitutum.
Cicero HOME

uldVLF84.139

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik