monumenta.ch > Cicero > 2
Cicero, Philosophia, Timaeus, p1, I <<<     >>> III

Cicero, Timaeus, ..., II

1 Quid est quod semper sit neque ullum habeat ortum, et quod gignatur nec umquam sit? Quorum alterum intellegentia et ratione conprehenditur, quod unum atque idem semper est; alterum quod adfert ad opinionem sensum rationis expers, quod totum opinabile est, id gignitur et interit nec umquam esse uere potest. Omne autem quod gignitur ex aliqua causa gigni necesse est; nullius enim rei causa remota reperiri origo potest. Quocirca si is qui aliquod munus efficere molitur eam speciem, quae semper eadem, intuebitur atque id sibi proponet exemplar, praeclarum opus efficiat necesse est; sin autem eam quae gignitur, numquam illam quam expetet pulchritudinem consequetur. Omne igitur caelum siue mundus siue quo alio uocabulo gaudet, hoc a nobis nuncupatus sit - de quo id primum consideremus quod principio est in omni quaestione considerandum, semperne fuerit nullo generatus ortu, an ortus sit [an] ab aliquo temporis principatu.2 Ortus est, quando quidem cernitur et tangitur et est undique corporatus, omnia autem talia sensum mouent, sensusque mouentia quae sunt, eadem in opinatione considunt, quae ortum habere gignique diximus, autem gigni posse sine causis.3 Atque illum quidem quasi parentem huius uniuersitatis inuenire difficile, et cum iam inuenerit indicare in uulgus nefas.4 Rursus igitur uidendum, ille fabricator huius tanti operis utrum sit imitatus exemplar, idne quod semper unum idem et sui simile an id quod generantum ortumque dicimus.5 Atqui si pulcher est hic mundus et si probus eius artifex, profecto speciem aeternitati imitari maluit; sin secus, quod ne dictu quidem fas est, generatum exemplum est pro aeterno secutus.6 Non igitur dubium quin aeternitatem maluerit exsequi, quando quidem neque mundo quicquam pulchrius neque eius aedificatore praestantius.7 Sic ergo generatus ad it est effectus quod ratione sapientiaque conprehenditur atque aeternitate inmutabili continetur.8 Ex quo efficitur ut sit necesse hunc quem cernimus mundum simulacrum aeternum esse alicuius aeterni.9 Difficillimum autem est in omni conquisitione rationis exordium; de his igitur quae diximus haec sit prima distinctio.
Cicero HOME

uldVLF84.138

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik