monumenta.ch > Cicero > Epistula 2b > Epistula 12 > Epistula 12 > Epistula 2 > Epistula 2 > Epistula 2 > Epistula 12 > Epistula 12 > Epistula 12 > Epistula 12 > Epistula 2 > Epistula 12 > Epistula 13-14 > Epistula 12c > Epistula 8a > Epistula 2a > Epistula 12 > Epistula 12a > Epistula 12 > Epistula 12b > Epistula 12a > Epistula 12 > Epistula 12d > Epistula 12b > Epistula 12 > Epistula 12 > Epistula 12a > Epistula 20 > Epistula 12 > Epistula 8a > 1
>>> Cicero, Philosophia, Timaeus, p1, II
Cicero, Timaeus, ..., I
1 Multa sunt a nobis et in Academicis conscripta contra physicos et saepe cum P. Nigidio Carneadeo more et modo disputata.2 Fuit enim uir ille cum ceteris artibus, quae quidem dignae libero essent, ornatus omnibus, tum acer inuestigator et diligens earum rerum quae a natura inuolutae uidentur; denique sic iudico, post illos nobiles Pythagoreos, quorum disciplina extincta est quodam modo, cum aliquot saecla in Italia Siciliaque uiguisset, hunc extitisse qui illam renouaret.3 Qui cum me in Ciliciam proficiscentem Ephesi exspectauisset Romam ex legatione ipse decedens, uenissetque eodem Mytilenis mei salutandi et uisendi causa Cratippus Peripateticorum omnium, quos quidem ego audierim, meo iudicio facile princeps, perlibenter et Nigidium uidi et cognoui Cratippum.4 Ac primum quidem tempus salutationis in percunctatione consumpsimus ...
Cicero HOME
uldVLF84.181
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik