monumenta.ch > Cicero > Paradoxon > Paradoxon > 3
Cicero, Philosophia, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, 5, 2 <<<
Cicero, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, 5, CAPUT 3
1 quid denique servi non inertis? quid? iam illa cupiditas, quae videtur esse liberalior, honoris, imperii, provinciarum, quam dura est domina, quam imperiosa, quam vehemens! Cethego, homini non probatissimo, servire coegit eos, qui sibi esse amplissimi videbantur, munera mittere, noctu venire domum ad eum, precari, denique supplicare.2 quae servitus est, si haec libertas existimari potest? quid? cum cupiditatis dominatus excessit et alius est dominus exortus ex conscientia peccatorum, timor, quam est illa misera, quam dura servitus? adulescentibus paulo loquacioribus est serviendum; omnes, qui aliquid scire videntur, tamquam domini timentur; iudex vero quantum habet dominatum, quo timore nocentis adficiti an non est omnis metus servitus? quid valet igitur illa eloquentissimi viri, L. Crassi, copiosa magis quam sapiens oratio eripite nos ex servitute? quae est ista servitus tam claro homini tamque nobili? omnis animi debilitati et humilis et fracti timiditas servitus est.3 nolite sinere nos cuiquam servire.4 in libertatem vindicari volt? minime; quid enim adiungit? nisi vobis universis.5 dominum mutare, non liber esse volt.6 quibus et possumus et debemus.7 nos vero, si quidem animo excelso et alto et virtutibus exaggerato sumus, nec debemus nec possumus: tu posse te dicito, quoniam quidem potes, debere ne dixeris, quoniam nihil quisquam debet nisi quod est turpe non reddere.8 sed haec hactenus.9 ille videat, quo modo imperator esse possit, cum eum ne liberum quidem esse ratio et veritas ipsa convincat.
Cicero HOME
bav1820.125 bnf7830.16 dkb93.10r
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik