monumenta.ch > Cicero > Paradoxon > Paradoxon > 3 > 1 > 2 > 1 > 1 > 1 > 2
Cicero, Philosophia, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, 5, 1 <<<     >>> 3

Cicero, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, 5, CAPUT 2

1 an ille mihi liber, cui mulier imperat? cui leges inponit, praescribit, iubet, vetat quod videtur? qui nihil imperanti negare potest, nihil recusare audet? poscit, dandum est; vocat, veniendum; eicit, abeundum; minatur, extimescendum.2 ego vero istum non modo servum, sed nequissimum servum, etiam si in amplissima familia natus sit, appellandum puto.3 atque in pari stultitia sunt, quos signa, quos tabulae, quos caelatum argentum, quos Corinthia opera, quos aedificia magnifica nimio opere delectant.4 at sumus inquit principes civitatis.5 vos vero ne conservorum quidem vestrorum principes estis; sed ut in magna familia sunt alii lautiores, ut sibi videntur, servi, sed tamen servi, ut atrienses, at qui tractant ista, qui tergent, qui ungunt, qui verrunt, qui spargunt, non honestissimum locum servitutis tenent, sic in civitate, qui se istarum rerum cupiditatibus dediderunt, ipsius servitutis locum paene infimum obtinent.6 magna inquit bella gessi, magnis imperiis et provinciis praefui.7 gere igitur animum laude dignum: Aetionis tabula te stupidum detinet aut signum aliquod Polycleti; mitto unde sustuleris, quo modo habeas: intuentem te, admirantem, clamores tollentem cum video, servum esse ineptiarum omnium iudico.8 nonne igitur sunt illa festiva? sunt; nam nos quoque oculos eruditos habemus.9 sed, obsecro te, ita venusta habeantur ista, non ut vincla virorum sint, sed ut oblectamenta puerorum.10 quid enim censes? si L. Mummius aliquem istorum videret matellionem Corinthium cupidissime tractantem, cum ipse totam Corinthum contempsisset, utrum illum civem excellentem an atriensem diligentem putaret? revivescat M'. Curius aut eorum aliquis, quorum in villa ac domo nihil splendidum, nihil ornatum fuit praeter ipsos, et videat aliquem summis populi beneficiis usum barbatulos mullos exceptantem de piscina et pertractantem et murenarum copia gloriantem, nonne hunc hominem ita servum iudicet, ut ne in familia quidem dignum maiore aliquo negotio putet? an eorum servitus dubia est, qui cupiditate peculii nullam condicionem recusant durissimae servitutis? hereditatis spes quid iniquitatis in serviendo non suscipit? quem nutum locupletis orbi senis non observat? loquitur ad voluntatem, quicquid denuntiatum est facit, adsectatur, adsidet, muneratur.11 quid horum est liberi?
Cicero HOME

bav1820.125 bnf7830.15 dkb93.9v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik