monumenta.ch > Cicero > Paradoxon > Paradoxon > 3 > 1
Cicero, Philosophia, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, 5, Paradoxon <<< >>> 2
Cicero, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, 5, CAPUT 1
1 laudetur vero hic imperator aut etiam appelletur aut hoc nomine dignus putetur.2 quo modo aut cui tandem hic libero imperabit, qui non potest cupiditatibus suis imperare? refrenet primum libidines, spernat voluptates, iracundiam teneat, coerceat avaritiam, ceteras animi labis repellat; tum incipiat aliis imperare, cum ipse inprobissimis dominis, dedecori ac turpitudini, parere desierit: dum quidem iis oboediet, non modo imperator, sed liber habendus omnino non erit.3 praeclare enim est hoc usurpatum a doctissimis - quorum ego auctoritate non uterer, si mihi apud aliquos agrestis haec habenda esset oratio; cum vero apud prudentissimos loquar, quibus haec inaudita non sint, cur ego simulem me, si quid in his studiis operae posuerim, perdidisse? - dictum est igitur ab eruditissimis viris nisi sapientem liberum esse neminem.4 quid est enim libertas? potestas vivendi, ut velis.5 quis igitur vivit, ut volt, nisi qui recte vivit, qui gaudet officio, cui vivendi via considerata atque provisa est? qui ne legibus quidem propter metum paret, sed eas sequitur et colit, quod id salutare esse maxime iudicat; qui nihil dicit, nihil facit, nihil cogitat denique nisi lubenter ac libere; cuius omnia consilia resque omnes, quas gerit, ab ipso proficiscuntur eodemque referuntur, nec est ulla res, quae plus apud eum polleat quam ipsius voluntas atque iudicium; cui quidem etiam, quae vim habere maximam dicitur, Fortuna ipsa cedit, si, ut sapiens poeta dixit, suis ea cuique fingitur moribus.6 soli igitur hoc contingit sapienti, ut nihil faciat invitus, nihil dolens, nihil coactus.7 quod etsi ita esse pluribus verbis disserendum est, illud tamen et breve et confitendum est, nisi qui ita sit adfectus, esse liberum neminem.8 servi igitur omnes inprobi; nec hoc tam re est quam dictu inopinatum atque mirabile: non enim ita dicunt eos esse servos, ut mancipia, quae sunt dominorum facta nexo aut aliquo iure civili, sed, si servitus sit, sicut est, oboedientia fracti animi et abiecti et arbitrio carentis suo, quis neget omnis levis, omnis cupidos, omnis denique inprobos esse servos?
Cicero HOME
bav1820.124 bnf7830.15 dkb93.9r
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik