monumenta.ch > Cicero > Epistula 40 > Epistula 25 > Epistula 10 > Epistula 67 > Epistula 15 > Epistula 16 > Epistula 15 > Epistula 16 > Epistula 10 > Epistula 53 > Epistula 16 > Epistula 27 > Epistula 13 > 2 > Epistula 11 > Epistula 52 > Epistula 17 > Epistula 28 > Epistula 34 > Epistula 10 > Epistula 35 > Epistula 24 > Epistula 61 > Epistula 18 > Epistula 30 > Epistula 37 > Epistula 22 > Epistula 28 > Epistula 21 > Epistula 13 > 2
Cicero, Philosophia, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, 4, 1 <<<
Cicero, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, 4, CAPUT 2
1 caedem in foro fecisti, armatis latronibus templa tenuisti, privatorum domos, aedis sacras incendisti: cur hostis Spartacus, si tu civis? potes autem esse tu civis, propter quem aliquando civitas non fuit? et me tuo nomine appellas, cum omnes meo discessu exsulasse rem publicam putent? numquamne, homo amentissime, te circumspicies? numquam nec quid facias considerabis nec quid loquare? nescis exsilium scelerum esse poenam, meum illud iter ob praeclarissimas res a me gestas esse susceptum? omnes scelerati atque inpii, quorum tu te ducem esse profiteris, quos leges exsilio adfici volunt, exsules sunt, etiam si solum non mutarunt.2 an cum omnes te leges exsulem esse iubeant, non eris tu exsul? exsul non appelletur is, qui cum telo fuerit? ante senatum tua sica deprehensa est.3 qui hominem occiderit? plurimos occidisti.4 qui incendium fecerit? aedes Nympharum manu tua deflagravit.5 qui templa occupaverit? in foro castra posuisti.6 sed quid ego communis leges profero, quibus omnibus es exsul? familiarissimus tuus de te privilegium tulit, ut, si in opertum Bonae Deae accessisses, exsulares: at te id fecisse etiam gloriari soles.7 quo modo igitur tot legibus eiectus in exsilium nomen exsulis non perhorrescis? Romae sum inquit.8 et quidem in operto fuisti.9 non igitur ubi quisque erit, eius loci ius tenebit, si ibi eum legibus esse non oportebit.
Cicero HOME
bav1820.124 bnf7830.14 dkb93.8v uldVLF84.177
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik