monumenta.ch > Cicero > Paradoxon > Paradoxon > 3 > 1 > 2 > 1 > 1
Cicero, Philosophia, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, 4, Paradoxon <<< >>> 2
Cicero, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, 4, CAPUT 1
1 ego vero te non stultum, ut saepe, non inprobum, ut semper, sed dementem * * * * * * rebus ad victum necessariis esse invictus * * potest.2 sapientis animus magnitudine consilii, tolerantia rerum humanarum, contemptione fortunae, virtutibus denique omnibus ut moenibus saeptus vincetur et expugnabitur, qui ne civitate quidem pelli potest? quae est enim civitas? omnisne conventus etiam ferorum et inmanium? omnisne etiam fugitivorum ac latronum congregata unum in locum multitude? certe negabis.3 non igitur erat illa tum civitas, cum leges in ea nihil valebant, cum iudicia iacebant, cum mos patrius occiderat, cum ferro pulsis magistratibus senatus nomen in re publica non erat; praedonum ille concursus et te duce latrocinium in foro constitutum et reliquiae coniurationis a Catilinae furiis ad tuum scelus furoremque conversae non civitas erat.4 itaque pulsus ego civitate non sum, quae nulla erat: accersitus in civitatem sum, cum esset in re publica consul, qui tum nullus fuerat, esset senatus, qui tum occiderat, esset consensus populi liber, esset iuris et aequitatis, quae vincla sunt civitatis, repetita memoria.5 ac vide quam ista tui latrocinii tela contempserim: iactam et inmissam a te nefariam in me iniuriam semper duxi; pervenisse ad me numquam putavi, nisi forte, cum parietes disturbabas aut cum tectis sceleratas faces inferebas, meorum aliquid ruere aut deflagrare arbitrabare: nihil neque meum est neque cuiusquam, quod auferri, quod eripi, quod amitti potest.6 si mihi eripuisses divinam animi mei conscientiam, meis curis, vigiliis, consiliis stare te invitissimo rem publicam, si huius aeterni beneficii inmortalem memoriam delevisses, multo etiam magis, si illam mentem, unde haec consilia manarunt, mihi eripuisses, tum ego accepisse me confiterer iniuriam; sed si haec nec fecisti nec facere potuisti, reditum mihi gloriosum iniuria tua dedit, non exitum calamitosum.7 ergo ego semper civis, et tum maxime, cum meam salutem senatus exteris nationibus, ut civis optumi, commendabat, tu ne nunc quidem, nisi forte idem hostis esse et civis potest.8 an tu civem ab hoste natura ac loco, non animo factisque distinguis?
Cicero HOME
bav1820.123 bnf7830.14 dkb93.8r
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik