monumenta.ch > Cicero > 2
Cicero, Philosophia, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, 3, 1 <<<    

Cicero, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, 3, CAPUT 2

1 a philosophis inquit ista sumis.2 metuebam ne a lenonibus diceres.3 Socrates disputabat isto modo.4 bene hercule narras; nam istum doctum et sapientem virum fuisse memoriae traditum est.5 sed tamen quaero ex te, quoniam verbis inter nos contendimus, non pugnis: utrum nobis est quaerendum quid baioli atque operarii an quid homines doctissimi senserint? praesertim cum hac sententia non modo verior, sed ne utilior quidem hominum vitae reperiri ulla possit.6 quae vis est enim quae magis arceat homines ab inprobitate omni, quam si senserint nullum in delictis esse discrimen? aeque peccare se, si privatis ac si magistratibus manus adferant? quamcumque in domum stuprum intulerint, eandem esse labem lubidinis? nihilne igitur interest - nam hoc dicet aliquis - patrem quis necet anne servum? nuda ista si ponas, iudicare qualia sint non facile possim.7 patrem vita privare si per se scelus est, Saguntini, qui parentes suos liberos emori quam servos vivere maluerunt, parricidae fuerunt: ergo et parenti non numquam adimi vita sine scelere potest et servo saepe sine iniuria non potest.8 causa igitur haec, non natura distinguit, quae quoniam utro accessit, id fit propensius, si utroque adiuncta est, paria fiant necesse est.9 illud tamen interest, quod in servo necando, si id fit iniuria, semel peccatur, in patris vita violanda multa peccantur: violatur is qui procreavit, is qui aluit, is qui erudivit, is qui in sede ac domo atque in re publica conlocavit; multitudine peccatorum praestat eoque poena maiore dignus est.10 sed nos in vita non quae cuique peccato poena sit, sed quantum cuique liceat spectare debemus: quicquid non oportet scelus esse, quicquid non licet nefas putare debemus.11 etiamne in minimis rebus? etiam, si quidem rerum modum figere non possumus, animorum modum tenere possumus.12 histrio si paulum se movit extra numerum aut si versus pronuntiatus est syllaba una brevior aut longior, exsibilatur, exploditur: in vita tu, quae omni gestu moderatior, omni versu aptior esse debet, in syllaba te peccasse dices? poetam non audio in nugis: in vitae societate audiam civem digitis peccata dimetientem sua? si vis, sane sint breviora, leviora qui possunt videri? cum quicquid peccatur perturbatione peccetur rationis atque ordinis, perturbata autem semel ratione et ordine nihil possit addi, quo magis peccari posse videatur.
Cicero HOME

bav1820.122 bnf7830.13 dkb93.7r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik