monumenta.ch > Cicero > Paradoxon > Paradoxon > 3 > 1 > 2 > 1 > 1 > 1
Cicero, Philosophia, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, 3, Paradoxon <<< >>> 2
Cicero, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, 3, CAPUT 1
1 Parva inquit est res.2 at magna culpa; nec enim peccata rerum eventis, sed vitiis hominum metienda sunt: in quo peccatur, id potest aliud alio maius esse aut minus, ipsum quidem illud peccare, quoquo verteris, unum est.3 auri navem evertat gubernator an paleae, in re aliquantum, in gubernatoris inscitia nihil interest.4 lapsa est lubido in muliere ignota, dolor ad pauciores pertinet, quam si petulans fuisset in aliqua generosa ac nobili virgine; peccavit vero nihilo minus, si quidem est peccare tamquam transire lineas, quod cum feceris, culpa commissa est: quam longe progrediare, cum semel transieris, ad augendam transeundi culpam nihil pertinet.5 peccare certe licet nemini; quod autem non licet, id hoc uno tenetur, si arguitur non licere: id si nec maius nec minus umquam fieri potest, quoniam in eo est peccatum, si non licuit, quod semper unum et idem est, quae ex eo peccata nascuntur aequalia sint oportet.6 quod si virtutes sunt pares inter se, paria esse etiam vitia necesse est: atqui paris esse virtutes nec bono viro meliorem nec temperante temperantiorem nec.7 forti fortiorem nec sapienti sapientiorem posse fieri, facillume potest perspici.8 an virum bonum dices, qui depositum nullo teste, cum lucrari inpune posset auri pondo decem, reddiderit, si idem in decem milibus non idem fecerit? aut temperantem, qui se in aliqua libidine continuerit, in aliqua effuderit? una virtus est consentiens cum ratione et perpetua constantia; nihil huc addi potest, quo magis virtus sit, nihil demi, ut virtutis nomen relinquatur: etenim si bene facta recte facta sunt et nihil recto rectius, certe ne bono quidem melius quicquam inveniri potest.9 sequitur igitur ut etiam vitia sint paria, si quidem pravitates animi recte vitia dicuntur.10 atqui quoniam pares virtutes sunt, recte facta, quoniam a virtutibus proficiscuntur, paria esse debent, itemque peccata, quoniam ex vitiis manant, sint aequalia necesse est.
Cicero HOME
bav1820.122 bnf7830.13 dkb93.6v
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik