monumenta.ch > Cicero > 24 > 46 > 17 > 41 > 40 > 43 > 25 > 38 > 47
Cicero, Philosophia, Lucullus, 46 <<< >>> 48
Cicero, Lucullus, 47
1 a Chrysippo pedem nusquam. Qui ergo Academici appellamur (an abutimur gloria nominis?) aut cur cogimur eos sequi qui inter se dissident? In hoc ipso quod in elementis dialectici docent, quo modo iudicare oporteat verum falsumne sit si quid ita conexum est ut hoc 'si dies est lucet', quanta contentio est: aliter Diodoro, aliter Philoni, Chrysippo aliter placet.2 Quid cum Cleanthe doctore suo quam multis rebus Chrysippus dissidet; quid duo vel principes dialecticorum Antipater et Archidemus spinosissimi homines nonne multis in rebus dissentiunt? Quid me igitur Luculle in invidiam et tamquam in contionem vocas, et quidem ut seditiosi tribuni solent occludi tabernas iubes? quo enim spectat illud cum artificia tolli quereris a nobis nisi ut opifices concitentur; qui si undique omnes convenerint facile contra vos incitabuntur.3 Expromam primum illa invidiosa, quod eos omnes qui in contione stabunt exules servos insanos esse dicatis.4 deinde ad illa veniam, quae iam non ad multitudinem sed ad vosmet ipsos qui adestis pertinent.5 negat enim vos Zeno, negat Antiochus scire quicquam.6 'Quo modo?' inquies; 'nos enim defendimus etiam insipientem multa conprendere'.7 At scire negatis quemquam rem ullam nisi sapientem.8 et hoc quidem Zeno gestu conficiebat.9 nam cum extensis digitis adversam manum ostenderat, 'visum' inquiebat 'huius modi est'; dein cum paulum digitos contraxerat, 'adsensus huius modi'; tum cum plane conpresserat pugnumque fecerat, conprensionem illam esse dicebat, qua ex similitudine etiam nomen ei rei, quod ante non fuerat, κατάλημψιν imposuit; cum autem laevam manum admoverat et ilium pugnum arte vehementerque conpresserat, scientiam talem esse dicebat, cuius compotem nisi sapientem esse neminem.10 sed qui sapiens sit aut fuerit ne ipsi quidem solent dicere.11 ita tu nunc Catule lucere nescis, nec tu Hortensi in tua villa nos esse.12 num minus haec invidiose dicuntur? nec tamen nimis eleganter; illa subtilius.13 Sed quo modo tu si conprendi nihil posset artificia concidere dicebas nec mihi dabas id quod probabile esset satis magnam vim habere ad artes, sic ego nunc tibi refero artem sine scientia esse non posse.14 an pateretur hoc Zeuxis aut Phidias aut Polyclitus, nihil se scire, cum in iis esset tanta sollertia? quod si eos docuisset aliquis quam vim habere diceretur scientia, desinerent irasci; ne nobis quidem suscenserent, cum didicissent id tollere nos quod nusquam esset, quod autem satis esset ipsis relinquere.15 Quam rationem maiorum etiam conprobat diligentia, qui primum iurare ex sui animi sententia quemque voluerunt, deinde ita teneri si sciens falleret, quod inscientia multa versaretur in vita; tum qui testimonium diceret ut arbitrari se diceret etiam quod ipse vidisset, quaeque iurati iudices cognovissent ut ea non aut esse aut non esse facta sed ut videri pronuntiarentur.
Cicero HOME
bnf17812.14