monumenta.ch > Cicero > 46 > 40 > 43
Cicero, Philosophia, Lucullus, 42 <<< >>> 44
Cicero, Lucullus, 43
1 iam illud perspicuum est, omnibus is finibus bonorum quos exposui malorum fines esse contrarios.2 Ad vos nunc refero quem sequar; modo ne quis illud tam ineruditum absurdumque respondeat 'quemlubet, modo aliquem': nihil potest dici inconsideratius.3 Cupio sequi Stoicos.4 licetne - omitto per Aristotelem, meo iudicio in philosophia prope singularem - per ipsum Antiochum, qui appellabatur Academicus, erat quidem si perpauca mutavisset germanissimus Stoicus. erit igitur res iam in discrimine; nam aut Stoicus constituatur sapiens aut veteris Academiae - utrumque non potest; est enim inter eos non de terminis sed de tota possessione contentio; nam omnis ratio vitae definitione summi boni continetur, de qua qui dissident de omni vitae ratione dissident; non potest igitur uterque esse sapiens, quoniam tanto opere dissentiunt, sed alter - : si Polemoneus, peccat Stoicus rei falsae adsentiens (vos quidem nihil esse dicitis a sapiente tam alienum[esse]); sin vera sunt Zenonis, eadem in veteres Academicos Peripateticosque dicenda. hic igitur neutri adsentiens ** si numquam, uter est prudentior? Quid cum ipse Antiochus dissentit quibusdam in rebus ab his quos amat Stoicis, nonne indicat non posse illa probanda esse sapienti? Placet Stoicis omnia peccata esse paria; at hoc Antiocho vehementissime displicet.5 liceat tandem mihi considerare utram sententiam sequar.6 Praecide' inquit, 'statue aliquando quidlibet'.7 Quid quae dicuntur quom et acuta mihi videntur in utramque partem et paria, nonne caveam ne scelus faciam? scelus enim dicebas esse Luculle dogma prodere; contineo igitur me, ne incognito adsentiar, quod mihi tecum est dogma commune.8 Ecce multo maior etiam dissensio.9 Zeno in una virtute positam beatam vitam putat.10 quid Antiochus? 'etiam' inquit 'beatam, sed non beatissimam'.11 deus ille qui nihil censuit deesse virtuti, homuncio hic qui multa putat praeter virtutem homini partim cara esse partim etiam necessaria.12 sed et ille vereor ne virtuti plus tribuat quam natura patiatur, praesertim Theophrasto multa diserte copioseque dicente, et hic metuo ne vix sibi constet, qui cum dicat esse quaedam et corporis et fortunae mala tamen eum qui in his omnibus sit beatum fore censeat si sapiens sit: distrahor, tum hoc mihi probabilius tum illud videtur, et tamen nisi alterutrum sit virtutem iacere plane puto.13 Verum in his discrepant.
Cicero HOME
bnf17812.13