monumenta.ch > Cicero > 20 > 41
Cicero, Philosophia, Lucullus, 40 <<<     >>> 42

Cicero, Lucullus, 41

1 sed cur rapior in invidiam? licetne per vos nescire quod nescio, an Stoicis ipsis inter se disceptare, cum is non licebit? Zenoni et reliquis fere Stoicis aether videtur summus deus, mente praeditus qua omnia regantur; Cleanthes, qui quasi maiorum est gentium Stoicus, Zenonis auditor, solem dominari et rerum potiri putat: ita cogimur dissensione sapientium dominum nostrum ignorare, quippe qui nesciamus soli an aetheri serviamus.2 Solis autem magnitudinem (ipse enim hic radiatus me intueri videtur admonens ut crebro faciam mentionem sui) - vos ergo huius magnitudinem quasi decempeda permensi refertis; ego me, quasi malis architectis, mensurae vestrae nego credere: dubium est uter nostrum sit, leviter ut dicam, verecundior? Nec tamen istas quaestiones physicorum exterminandas puto.3 est enim animorum ingeniorumque naturale quoddam quasi pabulum consideratio contemplatioque naturae: erigimur, altiores fieri videmur, humana despicimus cogitantesque supera atque caelestia haec nostra ut exigua et minima contemnimus.4 indagatio ipsa rerum cum maximarum tum etiam occultissimarum habet oblectationem; si vero aliquid occurrit quod veri simile videatur, humanissima conpletur animus voluptate.5 quaeret igitur haec et vester sapiens et hic noster.6 sed vester ut adsentiatur credat adfirmet, noster ut vereatur temere opinari praeclareque agi secum putet si in eius modi rebus veri simile quod sit invenerit.7 Veniamus nunc ad bonorum malorumque notionem; et paulum ante dicendum est.8 Non mihi videntur considerare cum physici ista valde adfirmant earum etiam rerum auctoritatem si quae inlustriores videantur amittere.9 non enim magis adsentiuntur nec adprobant lucere nunc quam cum cornix cecinerit tum aliquid eam aut iubere aut vetare, nec magis adfirmabunt signum illud si erunt mensi sex pedum esse, quam solem, quem metiri non possunt, plus quam duodeviginti partibus maiorem esse quam terram. ex quo illa conclusio nascitur: 'si sol quantus sit percipi non potest; qui ceteras res eodem modo quo magnitudinem solis adprobat is eas res non percipit; magnitude autem solis percipi non potest; qui igitur id adprobat quasi percipiat, nullam rem percipit'. respondebunt posse percipi quantus sol sit: non repugnabo, dum modo eodem pacto cetera percipi conprehendique dicant.10 nec enim possunt dicere aliud alio magis minusve conprendi, quoniam omnium rerum una est definitio conprehendendi.
Cicero HOME

bnf17812.12

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik