monumenta.ch > Cicero > 46 > 40
Cicero, Philosophia, Lucullus, 39 <<< >>> 41
Cicero, Lucullus, 40
1 Sin agis verecundius et me accusas 25non quod tuis rationibus non adsentiar sed quod nullis, vincam animum cuique adsentiar deligam - quem potissimum, quem? Democritum; semper enim ut scitis studiosus nobilitatis fui.2 urgebor iam omnium vestrum convicio: 'tune aut inane quicquam putes esse, cum ita conpleta et conferta sint omnia, ut et quod movebitur corpus ** corporum cedat et qua quidque cesserit aliud ilico subsequatur, aut atomos ullas, e quibus quidquid efficiatur illarum sit dissimillimum, aut sine aliqua mente rem ullam effici posse praeclaram; et, cum in uno mundo ornatus hic tam sit mirabilis, innumerabilis supra infra dextra sinistra ante post alios dissimiles alios eiusdem modi mundos esse; et ut nos nunc simus ad Baulos Puteolosque videamus sic innumerabiles paribus in locis esse isdem nominibus honoribus rebus gestis ingeniis formis aetatibus isdem de rebus disputantes; et, si nunc aut si etiam dormientes aliquid animo videre videamur, imagines extrinsecus in animos nostros per corpus inrumpere.3 tu vero ista ne asciveris neve fueris commenticiis rebus adsensus; nihil sentire est melius quam tam prava sentire'.4 Non ergo id agitur ut aliquid adsensu meo comprobem, sed ut eadem quae tu vide ne inpudenter etiam postules non solum adroganter, praesertim cum ista tua mihi ne probabilia quidem videantur. nec enim divinationem quam probatis ullam esse arbitror, fatumque illud esse quo omnia contineri dicitis contemno; ne exaedificatum quidem hunc mundum divino consilio existimo. Atque haud scio an ita sit;
Cicero HOME
bnf17812.12