monumenta.ch > Cicero > 39
Cicero, Philosophia, Lucullus, 38 <<< >>> 40
Cicero, Lucullus, 39
1 Latent ista omnia Luculle crassis occultata et circumfusa tenebris, ut nulla acies humani ingenii tanta sit, quae penetrare in caelum, terram intrare possit.2 Corpora nostra non novimus, qui sint situs partium, quam vim quaeque pars habeat ignoramus; itaque medici ipsi, quorum intererat ea nosse, aperuerunt ut viderentur, nec eo tamen aiunt empirici notiora esse illa, quia possit fieri ut patefacta et detecta mutentur.3 sed ecquid nos eodem modo rerum naturas persecare aperire dividere possumus, ut videamus terra penitusne defixa sit et quasi radicibus suis haereat an media pendeat.4 Habitari ait Xenophanes in luna, eamque esse terram multarum urbium et montium: portenta videntur; sed tamen nec ille qui dixit iurare posset ita se rem habere, neque ego non ita. Vos [enim] etiam dicitis esse e regione nobis, e contraria parte terrae qui adversis vestigiis stent contra nostra vestigia, quos ἀντίποδας vocatis: cur mihi magis suscensetis qui ista non aspernor quam is qui cum audiunt desipere vos arbitrantur? Hicetas Syracosius, ut ait Theophrastus, caelum solem lunam stellas supera denique omnia stare censet, neque praeter terram rem ullam in mundo moveri; quae cum circum axem se summa celeritate convertat et torqueat, eadem effici omnia quasi stante terra caelum moveretur. atque hoc etiam Platonem in Timaeo dicere quidam arbitrantur, sed paulo obscurius.5 Quid tu Epicure, loquere: putas solem esse tantulum? 'Egone? nobis quidem ** tantum'.6 Et vos ab illo inridemini et ipsi ilium vicissim eluditis.7 liber igitur a tali inrisione Socrates, liber Aristo Chius qui nihil istorum sciri putat posse.8 Sed redeo ad animum et corpus.9 satisne tandem ea nota sunt nobis, quae nervorum natura sit quae venarum? tenemusne quid sit animus ubi sit, denique sitne an ut Dicaearcho visum est ne sit quidem ullus; si est, trisne partes habeat ut Platoni placuit, rationis irae cupiditatis, an simplex unusque sit; si simplex, utrum sit ignis an anima an sanguis an ut Xenocrates numerus nullo oorpore, quod intellegi quale sit vix potest; et quidquid est, mortale sit an aeternum, nam utramque in partem multa dicuntur.10 horum aliquid vestro sapienti certum videtur, nostro ne quid maxime quidem probabile sit occurrit; ita sunt in plerisque contrariarum rationum paria momenta.
Cicero HOME
bnf17812.12